Verso pollice

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Pollice verso

Verso pollice est locutio qua suadetur caedes gladiatoris devicti, sicut e textu Iuvenalis constat:

Quondam hi cornicines et municipalis harenae
perpetui comites notaeque per oppida buccae
munera nunc edunt et, uerso pollice uulgus
cum iubet, occidunt populariter ...[1]

Quomodo gestus factus est in dubio manet. Oculis Ioannis Leonis Gérôme videtur in tabula quam anno 1872 pinxit titulo "Pollice verso"; oculis Normanni Lindsay in tabula eodem titulo anno 1904 confecta.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iuvenalis, Satirae 3.34-37

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Anthony Philip Corbeill, "Thumbs in Ancient Rome: pollex as index" in Memoirs of the American Academy in Rome vol. 42 (1997) pp. 61–81
  • Edwin Post, "Pollice verso" in American Journal of Philology vol. 13 (1892) pp. 213–225