Vergilii sepulchrum (Wright)
E Vicipaedia
"Vergilii sepulchrum cum figura Silii Italici", 1779
"Vergilii sepulchrum" est imago ter ab Iosepho Wright inter annos 1779 et 1785 picta; qui peregrinationem Italiae annis 1773-1775 fecerat. Ruina depingitur haud longe a Neapoli distans quae sepulchrum Vergilii poëtae esse credebatur. Primam tabulam, figuram etiam Silii Italici, Virgilii admiratoris, monstrantem, privatus quidam possidet. Altera anno 1782 confecta in Museo et Pinacotheca Derbiensi ostentatur; tertia in Museo Ultoniensi Belfasti in urbe.
"Vergilii sepulchrum", 1782 (Museum et Pinacotheca Derbiensis)
"Vergilii sepulchrum", 1785 (Museum Ultoniense)
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Vergilii sepulchrum spectant. |
Bibliographia [recensere]
- Benedict Nicolson, Joseph Wright of Derby: painter of light (1968) vol. 1 pp. 83-85 et passim (Paginae selectae apud Google Books)
| Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes! |