Verbum cognatum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

In linguistica historica, cognatum est vocabulum quod eandem originem etymologicam alio verbo habet, cum ambo verba disparem evolutionem phoneticam habeant.

Inter verba cognata linguarum Indoeuropaearum haec numerantur:

  1. nox (Latine), night (Anglice), noche (Hispanice), noch (Russice), noite (Lusitanice et Gallaice), nuit (Francogallice), Nacht (Theodisce), notte (Italice), noc (Polonice et Bohemice), nacht (Batave), nit (Catalanice), nat (Danice) noć (Croatice), noć (Serbice), nakti- (Sanscritice), natë (Albanice), nos (Cambrice), nueche (Asturiane), noapte (Dacoromanice), nótt (Islandice), naktis (Lituanice), ubi omnia ea verba 'noctem' signficant et similitudinem phoneticam manifestam habent, quod omnia ea a radice Protoindouropaea *nekwt- sunt.
  2. stella (Latine et Italice), estrella (Hispanice), star (Anglice), étoile (Francogallice), Stern (Theodisce), ster (Batave), str (Sanscritice), seren (Cambrice), estrela (Gallaice y Lusitane), estel (Catalanice), stea (Dacoromanice), stjarna (Islandice), aster (Graece), setare (Persice), estêre (Kurdice). In hoc exemplo, omnia ea verba 'stellam' significant et a radice Protoindouropaea *ster- sunt.


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!