Venus Melia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Venus Melia, aspectus adversus
Venus Melia, aspectus a tergo

„Venus Melia“ una cum "Laocoon cum filiis" inter praecipua artis hellenisticae exempla numeratur.

Statua sub annum 100 a.C.n., ut putatur, confecta die 8 Aprilis anno 1820 ab agricola Georgios Centrotas in insula Melo prope theatrum Graecum dirutum reperta est. Qui, dum materiam aedificanti utilem conquirit, marmor expolitum et statuam invenit, quam Francogallis, qui forte adfuerunt, paucis nummis permisit. Statua in Franciam lata est, ubi Parisiis in Museo Lupariensi visi potest.

Sculptura marmore Pario (e lapicidinis insulae Pari oriundo) facta pulchritudinem femineam repraesentat. Cum dea Aphrodite (apud Graecos antiquos) sive Venus (apud Romanos) formosissima celebraretur, statua ab ea nomen traxit. De auctore disputatur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Venerem Meliam spectant.