Basilius Trediacovensis

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Vasilij Trediakovskij)
Wikidata Basilius Trediacovensis
Res apud Vicidata repertae:
Basilius Trediacovensis: imago
Basilius Trediacovensis: imago
Nativitas: 22 Februarii 1703; Astrachanum
Obitus: 6 Augusti 1768; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Familia

Proles: Q4462332

Memoria

Sepultura: Smolenskoye Orthodox Cemetery

Basilius Cyrilli filius Trediacovensis[1] (Russice Василий Кириллович Тредиаковский (Тредьяковский), tr. Vasilij Kirillovič Trediakovskij (Tred'jakovskij); 22 Februarii[2] 17036 Augusti[3] 1769) erat poeta et scriptor, interpres atque theoreticus litterarum Russicus.

Filius sacerdotis, Basilius Trediacovensis annis 17231726 in Academia Slavo-Graeco-Latina Moscuensi, et annis 17271730 in Universitate Parisiensi studebat. Ab anno 1732 interpres apud Academiam Scientiarum Petropolitanam, annis 17451759 academicus illius erat.

Trediacovensis, una cum Michaele Lomonosov, conditor fuit versus accentualis-syllabici Russici, cuius regula elaboravit et descripsit in tractatu suo nomine Nova et brevis via ad compositionem versuum Russicorum («Новый и краткий способ к сложению стихов Российских»), anno 1735 in lucem edito. Dialogus de orthographia («Разговор об ортографии») eius, quem anno 1748 publicavit, est primum studium phoneticae linguae Russicae. Argenidis versionem Russicam anno 1751 edidit; Les aventures de Télémaque, mythistoriam a Francisco Fénelon oratione soluta scriptam, hexametris vertit et Tilemachidem[4] nomen dedit, quae Tilemachis carmen epicum Russicum hexametricum primum fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Reyfman, Irina. Vasilii Trediakovsky: The Fool of the New Russian Literature. Stanford: Stanford University Press, 1990.
  • Uspenskij, B. A. Вокруг Тредиаковского: Труды по истории русского языка и русской культуры. Moscuae: 2008.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilium Trediacovensem spectant.
Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!