Vallis Cinnamomi

E Vicipaedia
Expeditio Amazonum flumini tenus.

Vallis sive Terra Cinnamomi (Hispanice país de la canela) est locus in America Australi fictus, civitati Regis Aurati(es) non dissimilis. Christophorus Columbus promiserat se reperturum novos fontes auri et specierum, sed non contigit. Alii eum sequi petiverunt, et deinde gignuntur historiae terrarum incognitarum, auri et cinnamomi plenarum, in interioribus continentis Americae partibus reconditarum.

Anno 1541, mense Februario, Gundisalvus Pizarro, frater Francisci Pizarro gubernatorque provinciae Aequatoriae, expeditionem duxit ab urbe Quito orienti versus, Francisco de Orellana adiuvante, terram cinnamomi petens. Andes montes transierunt, et valles fluminum Cocae et Napi[1] secuti sunt, sed nec cinnamomum, nec civitates, nec quae comedissent invenerunt. Deinde Orellana cum quibusdam aliis navigationem temptavit fluminis Napi ut alimenta sociis reportaret; sed adverso flumine vehere non potuit. In fine Pizarro, cum perpaucis sociis, post duos annos Quitum reditus est; Orellana autem navigavit, primus ille, totum Amazonum flumen et ad insulam Trinitatis pervenit. In eam navigationem occurrit gentem feminarum bellatricum sive Amazonum, hodie usque perditarum, et de ea re flumen nuncupavit rio grande de las Amazonas, scilicet 'flumen magnum Amazonum'.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Commentaria fideliora de expeditione sunt duo: a Garcia Laso Inca (alumno Gundisalvi Pizarro, propterea experto de vita eius) atque a Casparo de Carvajal, capellano Orellanae et socio navigationis fluminis Amazonum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones fontium
  • José Toribio Medina, ed., Descubrimiento del río de las Amazonas según la relación de ... Gaspar de Carvajal. Hispali: E. Rasco, 1894 Textus apud Internet Archive
Eruditio

Notae[recensere | fontem recensere]