Valentinus Rossi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Valentinus Rossi
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Nomen Valentino Rossi
Patria Italia
Exordium 1996
Certamina Vel. victa 9
MP facta 276
MP victa 105
Podia 177
Puncta capta 4561
PolPositiones 59
Circuitus veloces 87

Valentinus Rossi (natus Valentino Rossi, Urbino 16 Februarii 1979) est clarissimus birotae automatariae rector. Nam novem Certamina Velocitatis vicit, unum in ordine 125, unum in ordine 250, unum in ordine 500 et sex in ordine BirotaGP. Rossi etiam unicus rector qui in quattuor dissimilibus ordinibus unum Certamen vicit est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ad urbem "Tumba Pisaurensis" cum puer esset migratus, Rossi ducere vehicula vi petrolei acta mox coepit. Incepit cum vehiculis "kart" appellatis ob favorem patris Graziano, rector qui in 1970 in Certamine Velocitatis cucurrit. Deinde currere cum parvis birotis automatariis coepit et primae contentiones in circuitu "MotorPark" in Cattolica urbe fecit. Tredecim annos natus birotam automatariam Aprilia Futura 125 vocatam expertus est, sed in Certamine Velocitatis Italico Sport Production ("Sport Prodacsion" dicitur) currere coepit anno 1993, cum birotā automatariā Cagiva Mito 125 appellatā. Anno 1994 Certamen Sport Production vicit. Anno 1995 Certamen Velocitatis Italicus ordinis 125 vicit et in Certamine Velocitatis Europaeo tertius advēnit.

Cursus in Certamen Velocitatis Totius Orbis Terrarum[recensere | fontem recensere]

Birotae automatariae quibuscum Rossi Certamen Velocitatis anni 1997 et anni 1999 vicit

Ordo 125[recensere | fontem recensere]

Anno 1996 Rossi contendere in ordine 125 Certaminis Velocitatis totius orbis terrarum coepit. Postquam bonas positiones in aliquibus Magnis Praemiis petivit, primo tempore Magno Proemio in urbis "Brno" circuitu vicit, cum primam PolPositionem petivisset; in Magno Austriae Praemio tertiam positionem petivit, et annum in nonam positionem, cum 111 punctis, perfecit.

In Certamine Velocitatis anni 1997 ab manu "AGV" ad manum "Nastro Azzurro Aprilia" defecit et suum primum Certamen Velocitatis cum 321 punctis vicit. Per annum 11 victorias, unam secundam positionem, unum tertium locum et quattuor PolPositionem. Itaque Rossi ire ad ordinem 250 statuit.

Ordo 250[recensere | fontem recensere]

Ex anno 1998 Rossi in ordine 250 cucurrit. Anno 1998 ab manu artis periti Mauro Noccioli ad manum artis periti Rossano Brazzi defecit. In ipsa manu rectoris Rossi (Aprilia) etiam rectores Loris Capirossi et Tetsuya Harada cucurrunt. In isto anno Rossi quinque victorias, tres secundas positiones et unum tertium locum. Anno 1999 fortissius ordinis 250 rector cum 309 punctis factus est. Novem victorias, duo secundas positiones, unum tertium locum et quinque PolPositiones petivit.

Ordines 500 et BirotaGP[recensere | fontem recensere]

Anni cum Honda (2000-2003)[recensere | fontem recensere]
Valentinus Rossi cum Honda RC 211 V per contentionem

In Certamine Velocitatis anni 2000 Rossi ad ordinem 500 migravit et in manum artis periti Jeremy Burgess ("Geremi Bargiss" dicitur) intravit. Summus sponsor "Nastro Azzurro" eum secutus est et adiuvavit etiam in hoc anno. In suo primo anno in ordine 500 duos Magna Praemia vicit et in secunda positione annum perfecit. Etiam tres secundas positiones et quinque tertios locos petivit.

Anno 2001, ultimo anno cum birota automataria 500, suum tertium Certamen Velocitatis vicit. Undecim victorias, unum secundum locum, unam tertiam positionem, quattuor PolPosiotiones et 325 punctos petivit. Ipso anno 2001 Octo Horas urbis Suzuka cum comite Colin Edwards cucurrit et vicit.

Anno 2002 ab 500 ad ordinem BirotamGP, cum birotis automatariis motorum quattuor temporum et cylindratae 990 transitum est. Rossi, novam birotam automatariam Honda RC211V vocatam ducens, undecim victorias, quattuor secundos locos, septem PolPositiones et 335 punctos, qui ei quartum Certamen Velocitatis vincere permiserunt, petivit.

Anno posteriore Certamen Velocitatis iterum vicit, cum 357 punctis, novem victoriis, quinque secundis positionibus, duobus tertiis locis et novem PolPositionibus. In hoc anno omnes contentiones super podium perfecit.

Primi anni cum Yamaha (2004-2005)[recensere | fontem recensere]
Rossi per contentionem super Yamaha YZR-M1

Anno 2004 Rossi ab Honda ad Yamaha defecit, ab artis perito Jeremy Burgess (Geremi Bargiss dicitur) secutus. Rossi Certamen Velocitatis anni 2004 cum 304 punctis vicit. Per annum novem victorias, duos secundos locos et quinque PolPositiones petivit. Hoc anno rector Carlos Checa comites eius fuit.

Anno 2005 quoque Rossi vicit, et fortissimus rector electus est cum 367 punctis. Undecim victorias inter septendecim contentiones cepit, sedecim podia et duos tertios locos. Hoc anno Colin Edwards (Colin Edvards dicitur) comites eius fuit, et ex hoc tempore per aliis duos annos cum eo curret.

Duo turpes anni (2006-2007)[recensere | fontem recensere]
Rossi Magno in circuitu Assen Praemio cum birota automataria ad novum autocinetum Fiat 500 celebrandum.

2 augusto 2006, Rossi persequi currere cum Yamaha statuit.

Anno 2006, Rossi in secunda postitione annum perfecit cum 247 punctis. Magno Praemio urbis "Valencia", ultimo anni, primam positionem, Magno in circuitu Estoril Praemio petitam, amisit, et rector Nicky Hayden primo tempore eum superavit. Rossi utcumque quinque victorias petivit.

Certamine Velocitatis anni 2007, in tertio loco annum confecit. Novus fortissimus rector birotae automatariae Ducati vocatae Casey Stoner (Kesi Stoner dicitur) et rector birotae automatariae Honda appellatae Daniel Pedrosa eum superaverunt. Rossi quattuor Magna Praemia vicit, tribus contentionibus secundus advenit et uno tempore tertium locum petivit. Ultimo Magno Praemio, cum ad PolPositionem capiendum pugnaret, cecidit et suam manum rupit. Ultimam contentionem utcumque cucurrit, sed birota automataria eius se rupit et Rossi retractum fuit, tertiam positionem pro rectore Pedrosa in Certamine perdens. Cum multis temporis per ultimos duos annos birota automataria eius se rupisset et velox non fuisset, Rossi iratus est et exclamavit: "Aut Yamaha mutat aut ego abeo". Per eosdem dies huius Magni Praemi Rossi ab "Michelin" ad "Bridgestone" deficere statuit.

Victoria anni 2008[recensere | fontem recensere]

Certamine Velocitatis anni 2008 Rossi rectorem Stoner superavit novem Magna Praemia vincens et quinque secundas positiones, duos tertios locos duosque PolPositiones petens, et fortissimus rector totius orbis terrarum electus est. Miri in circuitu Laguna Seca appellato contentionis meminisse idoneum est, in qua Rossi et Stoner extraordinarium certamen fecerunt. Magno Praemio in circuitu Indianapolis vocato Rossi contentionem vicit, itaque victoriis in ordine summo rectorem italicum Giacomo Agostini superavit cum 69 contentionibus victis. Eodem anno Rossi 373 puncta petivit: Rector Lorenzo solus anno 2010 melius quam Rossi faciet.

Nonum Certamen Velocitatis victum (2009)[recensere | fontem recensere]
Valentinus Rossi centesimam victoriam celebrans.

Anno 2009 Rossi Certamen Velocitatis iterum vicit, comitem et acerrimum hostem Jorge Lorenzo superans. Hoc anno sex victorias, quinque secundas positiones, duos tertios locos et quinque PolPositiones petivit. Miram contentionem Magno Praemio in circuitu Montmelò vocato fecit, rectorem Jorge Lorenzo in ultimo curvamine superans. Magno Praemio in circuitu Assen suas 100 victorias consecutus est. Magno Civitatis Sancti Marini Praemio Rossi, postquam in Magno Civitatum Foederatorum Americae Praemio, cum nemicus Lorenzo in Certamine ab eo 50 punctis abesset, ceciderat insequi eum experiens, quia cum cecidisset asinus fuisset, prolapsum cum asino supra picto induit et contentionem vicit.

Annus 2010[recensere | fontem recensere]

Annus 2010 rectori Rossi bonum non fuit. Nam postquam unam victoriam, unum tertium locum et unam secundam positionem in primis tribus Magnis Praemiis petivit, 5 Iunio 2010 per libera experimenta Magni Italiae Praemii cecidit et suum crus rupit. Quattuor Magna Praemia amisit, itaque Certamen Velocitatis non vicit, sed ipse eius comites Jorge Lorenzo fortissimus rector electus est. In reliqua anni parte unam victoriam, quinque tetias positiones et unum secundum locum petivit. In tertia positione annum perfecit.

2011: Rossi in Ducati venit[recensere | fontem recensere]

Anno 2011 Rossi currere super birotam automatariam Ducati appellatam coepit. Omnes gentes italicae felicissimae erant, quia tandem rector italicus fortissimus omni tempore birotam automatariam italicam ducturus erat. Sed birotam automatariam Ducati ducere perdifficilis est: nam ipse Rossi quoque velox non fuit. In prima Certaminis Velocitatis parte optimam positionem tertiam fuit; alii boni loci a Rossi petiti tres quintas positiones et tres sextas positiones fuerunt.

Cursus[recensere | fontem recensere]

1996 Ordo Birota a. Flag of Malaysia.svg Flag of Indonesia.svg Flag of Japan.svg Flag of Spain.svg Flag of Italy.svg Flag of France.svg Flag of the Netherlands.svg Flag of Germany.svg Flag of the United Kingdom.svg Flag of Austria.svg Flag of the Czech Republic.svg   Flag of Catalonia.svg Flag of Brazil.svg Flag of Australia.svg Puncta Pos.
125 Aprilia RS 125 R 6 11 11 4 4 Ret Ret 5 Ret 3 1 5 Ret Ret 14 111
1997 Ordo Birota a. Flag of Malaysia.svg Flag of Japan.svg Flag of Spain.svg Flag of Italy.svg Flag of Austria.svg Flag of France.svg Flag of the Netherlands.svg   Flag of Germany.svg Flag of Brazil.svg Flag of the United Kingdom.svg Flag of the Czech Republic.svg Flag of Catalonia.svg Flag of Indonesia.svg Flag of Australia.svg Puncta Pos.
125 Aprilia RS 125 R 1 Ret 1 1 2 1 1 1 1 1 1 3 1 1 6 321
1998 Ordo Birota a. Flag of Japan.svg Flag of Malaysia.svg Flag of Spain.svg Flag of Italy.svg Flag of France.svg Bandera de Madrid.svg Flag of the Netherlands.svg Flag of the United Kingdom.svg Flag of Germany.svg Flag of the Czech Republic.svg   Flag of Catalonia.svg Flag of Australia.svg Flag of Argentina.svg Puncta Pos.
250 Aprilia RSW 250 Ret Ret 2 2 2 Ret 1 Ret 3 Ret 1 1 1 1 201
1999 Ordo Birota a. Flag of Malaysia.svg Flag of Japan.svg Flag of Spain.svg Flag of France.svg Flag of Italy.svg Flag of Catalonia.svg Flag of the Netherlands.svg Flag of the United Kingdom.svg Flag of Germany.svg Flag of the Czech Republic.svg   Flag of the Land of Valencia (official).svg Flag of Australia.svg Flag of South Africa.svg Flag of Brazil.svg Flag of Argentina.svg Puncta Pos.
250 Aprilia RSW 250 5 7 1 Ret 1 1 2 1 1 1 2 8 1 1 1 3 309
2000 Ordo Birota a. Flag of South Africa.svg Flag of Malaysia.svg Flag of Japan.svg Flag of Spain.svg Flag of France.svg Flag of Italy.svg Flag of Catalonia.svg Flag of the Netherlands.svg Flag of the United Kingdom.svg Flag of Germany.svg Flag of the Czech Republic.svg Flag of Portugal.svg Flag of the Land of Valencia (official).svg Flag of Brazil.svg Flag of the Pacific Community.svg Flag of Australia.svg Puncta Pos.
500 Honda NSR500 Ret Ret 11 3 3 12 3 6 1 2 2 3 Ret 1 2 3 209
2001 Ordo Birota a. Flag of Japan.svg Flag of South Africa.svg Flag of Spain.svg Flag of France.svg Flag of Italy.svg Flag of Catalonia.svg Flag of the Netherlands.svg Flag of the United Kingdom.svg Flag of Germany.svg Flag of the Czech Republic.svg Flag of Portugal.svg Flag of the Land of Valencia (official).svg Flag of the Pacific Community.svg Flag of Australia.svg Flag of Malaysia.svg Flag of Brazil.svg Puncta Pos.
500 Honda NSR500 1 1 1 3 Ret 1 2 1 7 1 1 11 1 1 1 1 325
2002 Ordo Birota a. Flag of Japan.svg Flag of South Africa.svg Flag of Spain.svg Flag of France.svg Flag of Italy.svg Flag of Catalonia.svg Flag of the Netherlands.svg Flag of the United Kingdom.svg Flag of Germany.svg Flag of the Czech Republic.svg Flag of Portugal.svg Flag of Brazil.svg Flag of the Pacific Community.svg Flag of Malaysia.svg Flag of Australia.svg Flag of the Land of Valencia (official).svg Puncta Pos.
BirotaGP Honda RC211V 1 2 1 1 1 1 1 1 1 Ret 1 1 2 2 1 2 355
2003 Ordo Birota a. Flag of Japan.svg Flag of South Africa.svg Flag of Spain.svg Flag of France.svg Flag of Italy.svg Flag of Catalonia.svg Flag of the Netherlands.svg Flag of the United Kingdom.svg Flag of Germany.svg Flag of the Czech Republic.svg Flag of Portugal.svg Flag of Brazil.svg Flag of the Pacific Community.svg Flag of Malaysia.svg Flag of Australia.svg Flag of the Land of Valencia (official).svg Puncta Pos.
BirotaGP Honda RC211V 1 2 1 2 1 2 3 3 2 1 1 1 2 1 1 1 357
2004 Ordo Birota a. Flag of South Africa.svg Flag of Spain.svg Flag of France.svg Flag of Italy.svg Flag of Catalonia.svg Flag of the Netherlands.svg Flag of Brazil.svg Flag of Germany.svg Flag of the United Kingdom.svg Flag of the Czech Republic.svg Flag of Portugal.svg Flag of Japan.svg Flag of Qatar.svg Flag of Malaysia.svg Flag of Australia.svg Flag of the Land of Valencia (official).svg Puncta Pos.
BirotaGP Yamaha YZR-M1 1 4 4 1 1 1 Ret 4 1 2 1 2 Ret 1 1 1 304
2005 Ordo Birota a. Flag of Spain.svg Flag of Portugal.svg Flag of the People's Republic of China.svg Flag of France.svg Flag of Italy.svg Flag of Catalonia.svg Flag of the Netherlands.svg Flag of the United States.svg Flag of the United Kingdom.svg Flag of Germany.svg Flag of the Czech Republic.svg Flag of Japan.svg Flag of Malaysia.svg Flag of Qatar.svg Flag of Australia.svg Flag of Turkey.svg Flag of the Land of Valencia (official).svg Puncta Pos.
BirotaGP Yamaha YZR-M1 1 2 1 1 1 1 1 3 1 1 1 Ret 2 1 1 2 3 367
2006 Ordo Birota a. Flag of Spain.svg Flag of Qatar.svg Flag of Turkey.svg Flag of the People's Republic of China.svg Flag of France.svg Flag of Italy.svg Flag of Catalonia.svg Flag of the Netherlands.svg Flag of the United Kingdom.svg Flag of Germany.svg Flag of the United States.svg Flag of the Czech Republic.svg Flag of Malaysia.svg Flag of Australia.svg Flag of Japan.svg Flag of Portugal.svg Flag of the Land of Valencia (official).svg Puncta Pos.
BirotaGP Yamaha YZR-M1 14 1 4 Ret Ret 1 1 8 2 1 Ret 2 1 3 2 2 13 247
2007 Ordo Birota a. Flag of Qatar.svg Flag of Spain.svg Flag of Turkey.svg Flag of the People's Republic of China.svg Flag of France.svg Flag of Italy.svg Flag of Catalonia.svg Flag of the United Kingdom.svg Flag of the Netherlands.svg Flag of Germany.svg Flag of the United States.svg Flag of the Czech Republic.svg Flag of San Marino.svg Flag of Portugal.svg Flag of Japan.svg Flag of Australia.svg Flag of Malaysia.svg Flag of the Land of Valencia (official).svg Puncta Pos.
BirotaGP Yamaha YZR-M1 2 1 10 2 6 1 2 4 1 Ret 4 7 Ret 1 13 3 5 Ret 241
2008 Ordo Birota a. Flag of Qatar.svg Flag of Spain.svg Flag of Portugal.svg Flag of the People's Republic of China.svg Flag of France.svg Flag of Italy.svg Flag of Catalonia.svg Flag of the United Kingdom.svg Flag of the Netherlands.svg Flag of Germany.svg Flag of the United States.svg Flag of the Czech Republic.svg Flag of San Marino.svg Flag of Indianapolis.svg Flag of Japan.svg Flag of Australia.svg Flag of Malaysia.svg Flag of the Land of Valencia (official).svg Puncta Pos.
BirotaGP Yamaha YZR-M1 5 2 3 1 1 1 2 2 11 2 1 1 1 1 1 2 1 3 373
2009 Ordo Birota a. Flag of Qatar.svg Flag of Japan.svg Flag of Spain.svg Flag of France.svg Flag of Italy.svg Flag of Catalonia.svg Flag of the Netherlands.svg Flag of the United States.svg Flag of Germany.svg Flag of the United Kingdom.svg Flag of the Czech Republic.svg Flag of Indianapolis.svg Flag of San Marino.svg Flag of Portugal.svg Flag of Australia.svg Flag of Malaysia.svg Flag of the Land of Valencia (official).svg Puncta Pos.
BirotaGP Yamaha YZR-M1 2 2 1 16 3 1 1 2 1 5 1 Ret 1 4 2 3 2 306
2010 Ordo Birota a. Flag of Qatar.svg Flag of Spain.svg Flag of France.svg Flag of Italy.svg Flag of the United Kingdom.svg Flag of the Netherlands.svg Flag of Catalonia.svg Flag of Germany.svg Flag of the United States.svg Flag of the Czech Republic.svg Flag of Indianapolis.svg Flag of San Marino.svg Flag of Aragon.svg Flag of Japan.svg Flag of Malaysia.svg Flag of Australia.svg Flag of Portugal.svg Flag of the Land of Valencia (official).svg Puncta Pos.
BirotaGP Yamaha YZR-M1 1 3 2 NP Sau Sau Sau 4 3 5 4 3 6 3 1 3 2 3 233
2011 Ordo Birota a. Flag of Qatar.svg Flag of Spain.svg Flag of Portugal.svg Flag of France.svg Flag of Catalonia.svg Flag of the United Kingdom.svg Flag of the Netherlands.svg Flag of Italy.svg Flag of Germany.svg Flag of the United States.svg Flag of the Czech Republic.svg Flag of Indianapolis.svg Flag of San Marino.svg Flag of Aragon.svg Flag of Japan.svg Flag of Australia.svg Flag of Malaysia.svg Flag of the Land of Valencia (official).svg Puncta Pos.
BirotaGP Ducati 7 5 5 3 5 6 4 6 9 6 6 10 7 10 Ret Ret AN Ret 139
2012 Ordo Birota a. Flag of Qatar.svg Flag of Spain.svg Flag of Portugal.svg Flag of France.svg Flag of Catalonia.svg Flag of the United Kingdom.svg Flag of the Netherlands.svg Flag of Germany.svg Flag of Italy.svg Flag of the United States.svg Flag of Indianapolis.svg Flag of the Czech Republic.svg Flag of San Marino.svg Flag of Aragon.svg Flag of Japan.svg Flag of Malaysia.svg Flag of Australia.svg Flag of the Land of Valencia (official).svg Puncta Pos.
BirotaGP Ducati 10 9 7 2 7 9 13 6 5 Ret 7 7 2 8 7 5 7 10 163
Legenda 1º locus 2º locus 3º locus Puncta capta Puncta non capta Litterae pingues=PolPositio
Litterae italicae=Circuitus velocissimus
Contentio non valida Non profectus/Non numeratus Exclusus Retractum

Nexus externi[recensere | fontem recensere]