Ut queant laxis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ut queant laxis

"Ut queant laxis" est hymnus Gregorianus qui in solemnitate Sancti Ioannis Baptistae adhibetur. Melodia est origo graduum musicorum qui hodie usurpantur: ut (vel do), re, mi, fa, sol, la, si (vel ti), cum in ista antiphona,? ei sonus adhibentur in ascensu tonorum. Guido Aretinus primum his syllabis usus est. Canitur:

Ut queant laxis resonare fibris,
mira gestorum famuli tuorum,
solve polluti labii reatum,
Sancte Ioannes.

Sic procedit:

Nùntius caelo vèniens suprèmo,
te patri magnum fore nascitùrum,
nomen et vitae sèriem gerèndae
òrdine promit.

Ille promìssi dùbius supèrni
pèrdidit promptae mòdulos loquèlae;
sed reformàsti gènitus perèmptae
òrgana vocis.

Ventris obstrùso pòsitus cubìli
sènseras regem thàlamo manèntem;
hinc parens nati mèritis utèrque
àbdita pandit.

Làudibus cives cèlebrant supèrni
te, Deus simplex paritèrque trine;
sùpplices ac nos vèniam precàmur:
parce redèmptis. Amen.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]