Universitates studiorum Lovanienses

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Urbs Belgica Lovanii, olim urbs capitalis ducatus Brabantiae, nunc urbs capitalis provinciae Flandro-brabantinae, decursu temporum sedes fuit trium Universitatum studiorum atque etiam unius Collegii humanistici praeclari.

  • anno 1425: conditum est Studium generale Lovaniense sive Universitas studiorum Lovaniensis, a principe Francogallico, Iohanne a Burgundia, duce Iohanne IV Brabantiae, [1] cum assensu Papae Martini V. Haec studiorum Universitas ex auctoritate publica est supressa anno 1797, cum Belgica, post Foedus Campoformianum ratum, pars facta est Rei publicae Francogallicae.
  • anno 1517, conditum est Lovanii Collegium Trilingue a Guillelmo Buslidio, ad tres linguas, latinam, graecam et hebraïcam docendas, citra institutionem Universitariam et ad humanismum provehendum.
  • anno 1817, conditum est Universitas publica Lovaniensis sive Academia Lovaniensis a rege Guillielmo I Belgicae coadunatae. Haec Universitas studiorum officialiter est suppressa anno 1835.

Hae tres Universitates Studiorum, quamvis sitae fuerint in eadem urbe, nihil inter se commune habent, unaquaeque pro sua virili parte propriam vitam vixit, proprias institutiones et cursum habuit.

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. In libro cui titulus "Les délices des Pays-Bas" solum dux francogallicus Joannes a Burgundia qui simul erat dux Joannes IV Brabantiae, conditor Studii Generalis Lovaniensis esse dicitur.
  2. Monendum est hanc Universitatem Catholicam Lovaniensem, revera conditam Mechliniae anno 1834°, non esse confundendam cum vetere et illustri Studio Generali Lovaniensi (1425-1797) quocum ne unam quidem conexionem historicam habet. Secundum iudicium Curiae Supremae Cassationis Belgicae latum die 26 mensis novembris anno 1846 etenim: "Universitas Catholica Lovaniensis nullo pacto reputari potest ut continuans vetus Studium Generale Lovaniense". (Vide: Table générale alphabétique et chronologique de la Pasicrisie Belge contenant la jurisprudence du Royaume de 1814 à 1850, Bruxellis, anno 1855, p. 585, columna 1, a linea 2. Vide quoque: Bulletin Usuel des Lois et Arrêtés‎, anno 1861, p.166)

Nexus interni[recensere | fontem recensere]