Universitas Masarykiana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Logotypus Universitatis Masarykianae.
Statua Thomae Masaryk ante aedificium universitatis.

Universitas Masarykiana est universitas Brunae in Re publica Bohemica sita, a parlamento Bohemoslovaciae die 28 Ianuarii 1919 condita. In principio quattuor facultates (iuridicam, medicam, rerum naturalium, philosophicam) habuit. Tempore secundi orbis belli concludebatur, et ab 1960 ad 1990 Universitas Purkyniana appellabatur. Ex anno autem 1990 valde floret.

Facultates[recensere | fontem recensere]

Universitas novem facultates habet:

  • Facultas iuridica
  • Facultas medica
  • Facultas philosophica
  • Facultas rerum naturalium
  • Facultas paedagogica
  • Facultas rerum oeconomicarum
  • Facultas artis informaticae
  • Facultas studiorum socialium
  • Facultas artis gymnasticae ac sportivae