Unio Internationalis Esperantistarum Catholicorum
E Vicipaedia
Unio Internationalis Esperantistarum Catholicorum (IKUE, Esperantice: Internacia Katolika Unuiĝo Esperantista) est associatio, quae linguam esperanticam partes pristinas linguae Latinae in Ecclesia acturam esse vult. Fundata est dicta unio anno 1910 Lutetiae Parisiorum a sacerdote Aemilio Peltier.
Quotannis congressus, nonnumquam etiam talis oecumenicus una cum lutheranis atque orthodoxis christifidelibus habetur. Praeses consociationis est dominus Ioannes Daminelli ex Italia, prior Miloslaus Šváček e Bohemia.