Unaussprechlichen Kulten

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Haec est pagina de Cthulhui Mythis.

Si vis, collabora nobiscum apud Porta:Lovecraft.

Unaussprechlichen Kulten ('Cultibus ineffabilibus') est liber fictionis qui de cultibus arcanis agit et cuius mentio hic et illic in fabulis Howardi Phillips Lovecraft fit, sed primum in scripto Roberti E. Howard inventus est.

Unaussprechlichen Kulten apud fabulas Lovecraftii putatur scriptum esse auctore etiam ficticio Friedrich Wilhelm von Junzt (seu Friderico Guilielmo de Junzt). Prima editio Germanice scripta apparuit Dusseldorpii anno 1839. Apud aedes Bridewall Londinii versio Anglica edita est anno 1845. Respectu et conversionis et typographiae haec editio valde mendosa fuit. Alia versio Anglica valde emendata edita est anno 1909 Novi Eboraci ex aedibus Golden Goblin Press. Ex originalibus exemplaribus Germanice scriptis pauca solummodo adsunt quia multi possessores libros cremaverunt postquam de morte atroci auctoris audiverint.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Lovecraft titulum libri ficticii miro Theodisco sermone reddidit. Titulus usitatior esset casu nominativo Unaussprechliche Kulte. Nihilominus, casum dativum dedicatione interpretari potest.

Libri[recensere | fontem recensere]

  • Harms, Daniel. "Unaussprechlichen Kulten" in The Encyclopedia Cthulhiana (2a ed.), pp. 309–11. Oakland, CA: Chaosium, 1998. ISBN 1-56882-119-0.

Nexus interni