Ultimus antecessor universalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cladogramma omnes organismorum vivorum greges maiores ad ultimum antecessorem universalem (truncum atrum in ima parte visum) coniungit. Imago ex datorum sequentiis RNA deducitur. Tabula Anglice signata.
Cladogramma omnes organismorum vivorum greges maiores ad UAU (truncum brevem in media imagine visum) coniungit. Imago ex perfectis datorum sequentiis genomatum deducitur.

Ultimus antecessor universalis (UAU), Latinitate classica ultimus generis auctor universalis, vel per ludibrium Anglice concestor[1] sive progenota[2] sive cenancestor,[3] vel personificatus Luca,[4] est recentissimus organismus ex quo omnes organismi nunc in orbe terrarum vivi descendunt.[5] Ergo, is est recentissimus antecessor communis omnium generum vitae in tellure inventorum. Aestimatur UAU fere abhinc annorum 3.5 ad 3.8 billiones (quodam tempore aevo Palaeoarchaeano dato) vixisse.[6][7]

Universalis antecessor communis est saltem 102860-ies probabilior quam multi antecessores.[8]

Carolus Darwin doctrinam universalis descensús communis per rationem evolutionariam in libro De origine specierum posuit, dicens, "Ergo, ex similitudine inferam veri simile esse omnes entitates organicos quae umquam in tellure vixerunt de singula figura primordiali descendisse, in quam vita primum spirata est."[9]

Habetur UAU cellula unica fuisse quae se in initio per mitosin multiplicavit et concursu temporum novas genuit cellulas quae se in colonias cellularum formaverunt ad viventia multiplicia, quae nunc semper sunt, generanda.

Locus radicis[recensere | fontem recensere]

Locus radicis arboris vitae latissime a biologis acceptus inter Bacteria dominium monophyleticum et cladum ab Archaeis et Eucaryotis effectum est, quod "arbor vitae posteris tradita" appellatur, secundum investigationes moleculares quarum prima fuit investigatio a Carolo Woese facta.[10] Perpaucae investigationes aliter concluserunt, radicem in dominio Bacteriorum fuisse ponentes, aut in phylo Firmicutium[11] aut in phylo Chloroflexiorum, ad cladum cum Archaeis+Eucaryotibus et reliquis Bacteriorum basali, ut Thomas Cavalier-Smith posuit.[12]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Portmanteau a biologo Nicky Warren creatum a verbis communis antecessor.
  2. Verbum usitatum a Carl Woese anno 1977. Vide Carl Woese et G. Fox (1977), "The Concept of Cellular Evolution," Journal of Molecular Evolution; Carl Woese et G. Fox (1977), "Phylogenetic Structure of the Prokaryotic Domain: The Primary Kingdoms," Proceedings of the National Academy of Sciences, 74(11):5088–90.
  3. Verbum a Fitch et Upper in The phylogeny of tRNA sequences provides evidence for ambiguity reduction in the origin of the genetic code (1987) positum.
  4. Verbum quod proposuerunt anno 1994 Christos Ouzounis et Nikos Kyrpides et quod nunc praecipue usitatum est post seminarium anni 1996 a Patrick Forterre habitum. Ricardus Dawkins, The Ancestor's Tale: A Pilgrimage to the Dawn of Evolution.
  5. D. L. I. Theobald (2010), "A Formal Test of the Theory of Universal Common Ancestry," Nature 465(7295):219–22, doi 10.1038/nature09014, pmid=20463738, bibcode 2010Natur.465..219T.
  6. W. F. Doolittle (2000), "Uprooting the Tree of Life," Scientific American 282(6):90–95, doi=10.1038/scientificamerican0200-90; 10710791.
  7. N. Glansdorff, Y. Xu, et B. Labedan (2008), "The Last Universal Common Ancestor: Emergence, constitution and genetic legacy of an elusive forerunner," Biology Direct 3(29), doi 10.1186/1745-6150-3-29, pmid 18613974, pmc=2478661.
  8. Anglice: "A universal common ancestor is at least 102860 times more probable than having multiple ancestors." T. Hesman Saey (14 Maii 2010), "All Modern Life on Earth Derived from Common Ancestor," Discovery News.
  9. Anglice: "Therefore I should infer from analogy that probably all the organic beings which have ever lived on this earth have descended from some one primordial form, into which life was first breathed."—Carolus Darwin, On the Origin of Species by Means of Natural Selection (Londinii: John Murray, 1859), p. 490.
  10. David R. Boone et Richard W. Castenholz, The Archaea and the Deeply Branching and Phototrophic Bacteria, Bergey's Manual of Systematic Bacteriology, 1, ed. George M. Garrity, ed. 2a (Springer, 2001), p. 721; ISBN 978-0-387-98771-2.
  11. Formula:Cite pmid
  12. Thomas Cavalier-Smith (2006), "Rooting the Tree of Life by Transition Analyses," Biology Direct 1(19), pmid=16834776, pmc=1586193, doi 10.1186/1745-6150-1-19.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!
Stipula Haec stipula ad scientiam spectat. Amplifica, si potes!