Ulrica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ulrica[1] (Ulrika) est vicus Ostrogothiae Sueciae, in australissima municipii Lincopiae parte situs, ubi magnae silvae sunt. Anno 2010, ducenti homines in vico habitabant. Ecclesia Ulricae, anno 1737 consecratum, ex regina Ulrica Eleonora appellatur, atque nomen templi nomen vici factum est. Viae a Rimforsa, Kisa/Svalsjö, Boxholme, Vikingstade, et Skeda udde in vico coniunguntur. Inter Ulricam et stationem ferrivialem Vikingstadis laophoria Östgötatrafiken in urbe administrata commeant; numerus lineae est 552.

Quoque anno, secundo die Iovis mensis Septembris mercantus magnus in Ulrica est, Ulrika marken, qui milibus gentibus visitatur.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Vicus ex Ulrica Eleonora regina Sueciae appellatur; vide commentarium.