Ulysses Aldrovandus

E Vicipaedia
(Redirectum de Ulisse Aldrovandi)
Wikidata Ulysses Aldrovandus
Res apud Vicidata repertae:
Ulysses Aldrovandus: imago
Ulysses Aldrovandus: imago
Nativitas: 11 Septembris 1522; Bononia
Obitus: 4 Maii 1605; Bononia
Patria: Dicio Pontificia

Familia

Familia: Aldrovandi

Ulysses Aldrovandus,[1] vulgo Ulisse Aldroandi[2] vel Aldrovandi (natus Bononiae die 11 Septembris 1522; ibidem mortuus die 4 Maii 1605) fuit professor universitatis Bononiensis rerumque naturalium scriptor eruditus.

Ulysses Aldrovandus: frontispicium primi voluminis Ornithologiae (1599)

Filius notarii qui anno 1529 mortuus erit, Ulysses in familia nobili sed pauperi educatus est. Bononiae mathematicam didicit: ibidem, deinde Brixiae, anno 1536 rationarius apud mercatores laboravit. Romae ad munus sibi idoneum quaerendum, sed vano. Inde cum peregrino aliquo per Franciam Hispaniamque ad fanum S. Iacobi Compostellae pede profectus est. Ibi primam communionem perfecit ultraque ad S. Mariam Finis Terrae(gl) usque progressus est: unde tornò poi indietro, de se ait, per non poter andar più innanzi ("revenit quia pergere nequivit").[3]

Domi reditus litteris iuribusque in universitate Bononiensi, mox anno 1548 arti medicae apud Patavinos studuit: ubi anabaptistam Camillum Renatum audivit. Hac ratione haeresi inculpatus Romam iussu papae Pauli III anno insequenti commissus est. Ibi, libertate exeundi post pontificis mortem concessa, artes metropolitanas architecturamque et sculpturam assidue explorabat. Ex his peripetiis evenit opus primum, titulo "Delle statue antiche, che per tutta Roma in diversi luoghi e case si veggono"; Romae cognovit historicum Ioannem Tarchaniotam(it) qui, pseudonymo "Lucio Mauro", topographiam Romae exscribebat editoremque Iordanum Ziletti qui anno 1556 Venetiis ambo opera in uno volumine divulgaverit. Orta sunt insuper studia botanica et zoologica: Bononiae enim anno 1549 Ulysses primum Lucam Ghinium cognovit;[4] Romae anno 1550 Hippolytum Salvianum incurrisse censetur, etiam fortasse Petrum Bellonium Gulielmumque Rondeletium qui ibi medicus privatus cardinali Francisco Turnonio degebat.[5]

Ulysses iussu Iulii III novi papae (cui haud incognitus erat) cito absolutus est.[6] Bononiam reversus, studia botanica persecutus est. Philosophiam logicamque ab anno 1554, simplicia medicamenta (una cum Caesare Odoni) ab 1556 docuit; sed ab 1561, primus omnium lector philosophiae naturalis ordinarius, de fossilibus, plantis et animalibus professus est. Hortus simplicium Bononiensis eo suadente anno 1568 institutum est, praepositis Aldrovando et Odoni. Expeditiones praesertim botanicas per Italiam septentrionalem faciebat, inter quas illa ad montem Baldum anno 1554 a Francisco Calceolario Veronensi ducta, comitantibus Aloysio Anguillara(it) Patavino et Andrea Alpago Bellunensi.[7]

Amicus Francisci Medicaei, plantarum in horto botanico Medicaeorum Pratolini elaborato catalogum confecit. Iacobus Ligotius pictor tam pro Aldrovando quam pro eodem Francisco naturalium rerum imagines designavit. Ulysses ab anno fere 1600, aliis negotiis relictis, ad divulgationem operum suorum encyclopaedicorum laboravit. Ita Ornithologia tribus voluminibus an anno 1599 usque in 1603, De animalibus insectis anno 1602 prodierunt; nihilominus maxima pars operum post mortem divulgata est. Herbarium sub forma horti sicci congessit, voluminibus quattuordecim ordinatum, quod hodie apud hortum botanicum Bononiensem servatur et imaginibus interretialibus perlegi potest.

Opera[recensere | fontem recensere]

Si plus cognoscere vis, vide etiam Herbarium Ulyssis Aldrovandi.
  • 1556 : "Delle statue antiche, che per tutta Roma in diversi luoghi e case si veggono" in Lucio Mauro(it), Antichità de la città di Roma (Venetiis: Giordano Ziletti, 1556/1558) pp. 115-315 (editio aucta 1562 apud Google Books)
  • 1574 : Antidotarii Bononiensis, sive de usitata ratione componendorum miscendorumque medicamentorum epitome textus
  • 1599-1603 : Ornithologiae libri XII (Bononiae 1599-1603, 3 tomi; ultima editio Bononiae 1861) textus vol. 1 vol. 2 vol. 3
  • 1602 : De animalibus insectis libri VII textus (ultima editio 1638)
  • 1606 : De reliquis animalibus exsanguinibus libri IV, post mortem eius editi; nempe de mollibus, crustaceis, testaceis, et zoophytis textus (ultima editio 1654)
  • 1613 (Ioannes Cornelius Uterverius, Hieronymus Tamburinus, edd.) : De piscibus libri V, et De cetis lib. unus textus
  • 1621 (Ioannes Cornelius Uterverius, Thomas Dempsterus baro a Muresk, Hieronymus Tamburinus, edd.) : Quadrupedum omnium bisulcorum historia textus
  • 1637 (Bartholomaeus Ambrosinus, ed.) : De quadrupedibus digitatis viviparis libri tres, et De quadrupedibus digitatis oviparis libri duo Textus
  • 1640 (Bartholomaeus Ambrosinus, ed.) : Serpentum et draconum historiae libri duo textus
  • 1642 (Bartholomaeus Ambrosinus, Marcus Antonius Bernia, edd.) : Monstrorum historia cum paralipomenis historiae omnium animalium textus
  • 1648 (Bartholomaeus Ambrosinus, ed.) : Musaeum metallicum in libros IV distributum textus
  • 1648 (Ioannes Cornelius Uterverius, Marcus Antonius Bernia, edd.) : De quadrupedibus solidipedibus volumen integrum textus
  • 1667 (Ovidius Montalbanus, ed.) : Dendrologiae naturalis scilicet arborum historiae libri duo: sylva glandaria acinosumque pomarium textus

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ulysses Aldrovandus": vide textum huius imaginis; "Ulyssis Aldrovandi" (cas. gen.): vide imaginem; "Ulyxes Aldrovandus" vide inscriptionem
  2. Nomen Ulisse Aldroandi ad titulum operis Delle statue (1558) habes
  3. Vita p. 5
  4. Montalenti (1960)
  5. Gudger (1934) p. 36, fonte non citato; de Rondeletio Montalenti (1960)
  6. Cardinali Rudolpho Pio(en), statuarum collectori, in libro suo placere studuerat, qui et ille fortasse absolutionem auctoris suaserit: vide Bentz (2012) pp. 981-982
  7. Vita p. 7; de vero anno vide Giuliano Gliozzi, "Calzolari, Francesco" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1974)
De piscibus, 1661

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum et documentorum
  • "Praefatio ad lectorem in librum de statuis" in Eliana Carrara, "La nascita della descrizione antiquaria" in Annali della Scuola Normale Superiore di Pisa ser. 4 no. 2 (1998)
  • Margaret Daly Davis, ed., Ulisse Aldrovandi: Tutte le statue antiche, che in Roma in diversi luoghi, e case particolari si veggono, raccolte e descritte per Ulisse Aldroandi, in Lucio Mauro, Le antichità della città di Roma (Venezia, 1562). Vol. 1: Enleitung und Volltext (Fontes: Quellen und Dokumente zur Kunst 1350–1750 = Sources and Documents for the History of Art 1350–1760 vol. 29. 2009) Textus
  • Giovanni Fantuzzi, Memorie della vita di Ulisse Aldrovandi ... Lettere scelte d'alcuni uomini illustri ad Ulisse Aldrovandi. Bononiae: Lelio dalla Volpe, 1774 Textus apud Internet Archive
  • Lodovico Frati, ed., "La vita di Ulisse Aldrovandi, scritta da lui medesimo" in A. Baldacci et al., Intorno alla vita e alle opere di Ulisse Aldrovandi. Studi (Bononiae, 1907) pp. 3-27 Textus; editio interretialis
  • Oreste Mattirolo, "Le lettere di Ulisse Aldrovandi a Francesco I e Ferdinando I Granduchi di Toscana e a Francesco Maria II Duca di Urbino tratte dall’Archivio di Stato di Firenze" in Memorie della Reale Accademia delle Scienze di Torino ser. 2 vol. 54 (1904) pp. 354-401
Eruditio recentior
Aliae encyclopaediae
  • Carlo Castellani, "Ulisse Aldrovandi" in Dictionary of Scientific Biography vol. 1 (Novi Eboraci: Scribner, 1970) pp. 108–110
  • Giuseppe Montalenti, "Aldrovandi, Ulisse" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1960)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • IPNI • Dizionario biografico degli Italiani • Deutsche Biographie • Store norske leksikon