Uglicia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Ugliciae

Uglicia[1] seu Uglitz[2](Russice Углич, Uglič) est urbs in Russia, in regione Iaroslaviensi, ad Rha fluvium sita. Circa 35 milia incolarum habet. Ugliciae sunt statio ferriviarum et portus.

Historia[recensere | fontem recensere]

Uglicia est una antiquissimarum urbium Russiae. Annus officialis fundationis eius est 937. In chronica primo notitiae subest anno 1148. Ab anno 1238 erat metropolis ducatus Ugliciensis. Initio saeculi XIV facta est possessio ducum Moscoviae.

Anno 1591 Ugliciae cecidit (opinione divulgata, caesus est) Demetrius, dux Ugliciensis, filius iunior tzaris Ioannis IV, octo annos natus. Demetrius ille, anno 1606 canonizatus, nunc in signo urbis depictus est.

Notae[recensere | fontem recensere]