Latinitas bona

U Octama (monachus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: U Octama (repugnator)


U Octama (seu Ottama; nomine primordiali Paw Tun Aung; 1879[1]-1939) fuit monachus, politicorum peritus et scriptor Birmanicus. Nomen U Octama a repugnatore quodam anno 1906 occiso habuit. Per multos annos in Iaponia et India studia religiosa secutus est; in Birmaniam anno 1919 (vel paullo antea) reditus contra dominationem Britannicam vehementer suadebat. A statoribus Britannicis saepe incarceratus est. Anno 1939 in nosocomio Yangon mortuus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • [De Iaponia] (Birmanice, 1914)
  • The Case Against the Separation of Burma from India: a statement by Ottama Bhikkhu of Burma (Colcatae: Carmichael Medical College Hospital, 1931)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic Mendelson (1975), fortasse recte; 1880 secundum en:wiki; 1897 (!) secundum Maung Maung (1980) et hic.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Thuriya (11 et 12 Septembris 1939; 21 Martii 1940)
  • Bamakhit U Ba Yin, Sayadaw U Ottama: lutlatye seikdat myozicha thu. Yangon: Thamamittha; Djambatam, s.d.
  • U Maung Maung, From sangha to laity: nationalist movements of Burma 1920-1940 (New Delhi: Manohar, 1980. ISBN 0-908070-03-9) pp. 14-16
  • E. M. Mendelson, Sangha and state in Burma: A study of monastic sectarianism and leadership (Ithacae: Cornell University Press, 1975) pp. 199-206.
  • Robert H. Taylor, The State in Burma (Londinii: Hurst, 1987) pp. 182-183. (Paginae selectae apud Google Books)
  • Hans-Bernd Zöllner, Birma zwischen "Unabhängigkeit zuerst, Unabhängigkeit zuletzt" (Berolini: LIT Verlag, 2000) p. 231 n. 217 (Paginae selectae apud Google Books)