Tzatzicium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tzatzicium cum oleo et anetho, in acetabulo.

Tzatzicium seu, (apud Berard) Chatzicium (Neograece τζατζίκι (tzatziki), Turcice cacık) gustatio Graeca et Turcica est, quae fit ex iogurto pecudum, cucumere colato vel conciso, et allio, et conditur ex oleo, anetho, mentha, et aceto. Solet cum pita apponi, cum olivis nigris. Est ius solitum in gyros.