Typographum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Typographum est periphericum, quod, computrato vel computatrorum reti iunctum, ut dispositivum exitus, imprimit scripta, tabellas, figuras vel alias res. Typographa sic nominantur: per mensuram colorum (si diversis coloribus aut nigro tantum imprimunt); per velocitatem (si tarda aut celeria, id est, quot schedas imprimant per singula minuta); et per formam imprimendi (quo ritu vel qua materia imprimant).

Quaedam typographorum genera[recensere | fontem recensere]

Typographa ictus[recensere | fontem recensere]

Huiusmodi typographa imprimunt aut acu aut globo typorum. Acus aut globus typorum atramenti taeniam premunt, quae est contra schedam. Dicuntur ictus, quia taeniam percutiunt ad imprimendas res.

Typographa iactus[recensere | fontem recensere]

Dicuntur typographa iactus ea, quae ex capsulis internis atramentum emittunt contra schedam et sic imprimunt. Plurium colorum afferunt imagines.

Typographa laseris[recensere | fontem recensere]

Typographum laseris utitur cylindro, magnetica vi ornato. Antequam scheda ingrediatur typographum, partes cylindri, ex quibus imagines vel litterae proderunt, filo coronae, uti dicitur, positiva electrostatica vi afficiuntur. Deinde, cum scheda deponitur super cylindrum, atramenti pulvis, negativa electrostatica vi ornatus, mittitur super eam. Itaque atractione contrariarum virium atramentum manet in parte imprimenda, et reiectione aequalium pulvis residuus aufertur.

Typographa caloris[recensere | fontem recensere]

Typographi caput, uti dicitur, calefacit illam schedae partem imprimendam, quae obscuratur afferendo imaginem. Quaedam huiusmodi typographa possunt binis coloribus imprimere imagines.