Turovia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Turoviae

Turovia[1] (Albaruthenice Тураў, tr. Turaŭ; Russice Туров, tr. Turov) est urbecula in regione Homelensi Rei Publicae Rutheniae Albae, ad Pripetium flumen sita, circa tres milia incolarum habens.

Historia[recensere | fontem recensere]

Templum orthodoxum Turoviae

Turovia, cuius annus commemorationis primae in chronica est 980, est una antiquissimarum urbium Rutheniae Albae. Anno 1005 ibi condita est prima eparchia Christiana terrarum illarum. Saeculis duodecimo tredecimoque Turovia erat metropolis ducatus sui iuris, saeculo quattuordecimo ad Magnum Ducatum Lituaniae adiuncti. Ab anno 1793 urbs erat pars Imperii Russici, et a saeculo vicesimo est in Re Publica Ruthenia Alba.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. D. Printz a Bucchau, Moscoviae ortus, et progressus (in: Scriptores rerum livonicarum), p. 693; A. Wijuk Kojalowicz, Historiae lituanae pars prior, p. 71; N. Carminius Falconius, Ad Capponianas Ruthenas tabulas commentarius, p. vii

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Turoviam spectant.