Tubus undarum progredientium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Pictura machinae TUP: (1) electronum emissor; (2) introitus RF?; (3) magnetes; (4) attenuator; (5) circuitus (helix); (6) exitus RF; (7) tubus vacuus; (8) conlector.

Tubus undarum progredientium, breve TUP (Anglice: traveling-wave tube; Francogallice: tube à ondes progressives) est machina electronica, genus tubi electronum, quae signa radiofrequentia? vel parvundata? amplificat. Aliis machinis praestat propter et potestatem exientem et utilitatem trans magnam frequentiarum ordinem.

Historia[recensere | fontem recensere]

TUP per secundum bellum mundanum excogitatus est; meliorem circa annum 1950 in Officinis Telephonicis Bell et Universitate Stanfordiensi factus est.

Partes[recensere | fontem recensere]

TUP tres maiores partes habet:

  1. emissorem electronum, quo radius densus electronum effluit;
  2. circuitum (saepe helicem) pro parvundatis? undam progredientem portantibus, qui et radius electronum inter se adficiunt; et
  3. conlectorem, qui radium conligit post circuitum.

Modus Operandi[recensere | fontem recensere]

Signum amplificaturum in circuitum introducitur, dum simul radius electronum se movet secundum axem tubi. Cum signum cum velocitate luminis propaget, tamen flexu helicis, velocitas axialis deminuitur. Cum velocitas axialis signi fit paulo minor quam velocitas radii electronum, aequando inter se semper afficiunt signum et radius. Videlicet, alia electra campo radiofrequenti accelerantur, alia decelerantur; haec modulatio velocitatum uvas electronum gerit, quae signum in circuitu consequuntur et eis impetum dant. Ergo, signum radiofrequens? per longitudinem tubi semper et crescenter transamplificatur. Ad finem tubi, tensio electrica decem milibus partium potest crevisse?; potestate, centies milia milium.

TUP adhibetur in lunis artificiosis; etiam in terra, praecipue ad usum militarem.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]