Trishagion

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctissima Trinitas, tabula altaris annorum 1535–1540

Trishagion (ex verbis Graecis τρίς; "ter" et ἅγιον "sanctus" compositum) est unus hymnorum Christianorum antiquissimus, qui et hodie imprimis in liturgia Byzantina constanter canitur.

Trishagion est laus sanctae Trinitatis, cuius verba locis biblicis innituntur: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria eius. (Liber Isaiae 6,3) vel Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus est! (Apocalypsis Ioannis 4,8).

Haec sunt verba hymni, qui ter cani solet:

Graece Ἅγιος ὁ Θεός, ἅγιος ἰσχυρός, ἅγιος ἀθάνατος, ἐλέησον ἡμᾶς.
Latine Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis, miserere nobis.

Cum hymno in liturgia Orthodoxa a saeculis est locus stabilis, in Ecclesia Latina rarius adhibetur. In Ecclesia Catholica Romana ad Improperia pertinens pars est memoriae passionis et mortis Iesu Christi Feria VI in in Passione Domini.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]