Latinitas bona

Triginta Tyranni

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Triginta Tyranni[1](Graece: οἱ τριάκοντα τύραννοι) fuerunt oligarchi Lacedaemoniis faventes, qui post cladem Atheniensem Bello Peloponnesiaco anno 404 a.C.n. urbem rexerunt; quorum principes fuerunt Tharamenes et Critias, discipulus Socratis.

Triginta et capitibus et iuribus Atheniensium imminuerunt. Non iam omnes cives Athenienses institutis publicis interfuerunt, sed solum quingenti electi. Atque solum tribus milibus civium legibus arma ferre aut iudicium iuratorum habere licuit. Porro Triginta plurimos interfici aut urbe expelli iusserunt.

Thrasybulus anno 403 a.C.n. auxilio Thebarum Triginta Tyrannos evertit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen Latinum inter alia in Nepotis vita Alcibiadis (Liber de excellentibus ducibus exterarum gentium) invenitur; in interrete cum commentario: [1]