Latinitas nondum censa

Triaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Triaria vel nomine vera : Iunia Calvina Milonia Caecena Alba Terentia), "ultra feminam ferox" secundum Tacitum,[1] fuit uxor secundis nuptiis L. Vitellii (qui consul fuit anno 48 fraterque minor natu Auli Vitellii principis), uxore prima Iunia Calvina reiecta.

Triaria anno 69 Tito Flavio Sabino persuasit, ut Gnaeum Cornelium Dolabellam interficeret.[2] Tarracina marito expugnata illa gladio militari cincta inter luctum cladesque "superbe saeveque" egit.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Historiae 2.63.2, cf. 2.64.2.
  2. Tacitus, Historiae 2.63.
  3. Tacitus, Historiae 3.77.3.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Iunius. II. 25" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979)