Transubstantiatio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Transubstantiatio, ut notio philosophica, est mutatio alicuius substantiae in aliam.

Omnes res duobus constant elementis: altero, quod est necessarium et ideo non mutatur; et altero, quod mutationibus subiicitur. Hoc dicitur accidens; illud substantia. Ergo servata substantia, res, licet accidentia et adspectus mutentur, una eademque erit.

Ecclesia Catholica[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica de more utitur vocabulo transubstantiationis, ut rite explicet illud quod fit in missa: mutatio totius substantiae panis et totius substantiae vini in corpus et in sanguinem Christi.


Theologi Haec stipula ad theologiam Christianam spectat. Amplifica, si potes!