Transitus Lovelandianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mergefrom.svg
Suademus haec pagina ad Transitus Loveland moveatur.
Sententiam tuam, quaesumus, profer apud paginam disputationis.
Transitus Lovelandianus Martio exeunte 2005 visus.
Transitus Lovelandianus Augusto 1964 visus.

Transitus Lovelandianus[1] (Anglice Loveland Pass) est altus transitus montanus in occidentalibus Civitatibus Foederatis, elevatione 3655 metrorum supra maris aequor in Montibus Saxosis Colorati septentrio-medii situs.

Transitus secundum divisionem continentalem in Front Montibus Perpetuis ad occidentem Denverii in Via 6 Civitatum Foederatarum situs est. Via, alta et tortuosa, menses hiemales inusitatissime periculosa habetur. Gradus 6.7 centesimis, praeruptus et constans, cum permultis flexibus crinalibus, arationem nivalem saepe impediunt.

Lovelandianus est altissimus orbis terrarum transitus qui constanter per hiemem] apertus manet. Ex Gulielmo A. H. Loveland appellatur, incola vici Golden Colorati saeculo undevicensimo exeunte, qui Ferriviae Mediae Coloratensis praeses fuit. Vicus Loveland Colorati, haud prope Transitum Lovelandianum situs, etiam ex eo appellatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!