Tortricidae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tortricidae
Bactra lancealana
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
Subordo: Glossata
Infraordo: Heteroneura
Sectio: Cossina
Subsectio: Cossina
Superfamilia: Tortricoidea
Familia: Tortricidae
Latreille, 1803
Subfamiliae & tribus

Pro pleno generum indice, vide Taxinomia Tortricidarum

Diversity
Plus quam 1000 generum
Plus quam 9400 specierum
Synonyma

Olethreutidae

Tortricidae sunt magna papilionum familia, plus quam 9400 specierum descriptarum comprehendens, solum membrum superfamiliae Tortricoideorum. Multae species sunt pestes gravis ponderis oeconomici. Nomen Olethreutidae est synonymum iunius.

Nonnullae Tortricidae quotidianae[recensere | fontem recensere]

Inter Tortricidas sunt multae pestes gravis ponderis oeconomici, inter quas:

Vide etiam Cydiam deshaisianam.

Pestis exemplaria: Cydia pomonella[recensere | fontem recensere]

Tortricidae habentur gravissima insectorum familia specierum quae malis vescuntur, quia noxa ab eis effecta est ponderis gravis et omnes plantae partes—fructum, gemmas, folia, surculos—implicat. In Novo Eboraco, plus quam septendecim Tortricidarum species ad productionum malorum spectantes pestes rite declaratae sunt.

Cydia pomonella foramina vermium (Anglice wormholes) in malis insigniter efficit. Ea, in Europa exorta, suam distributionem geographicam amplificavit, donec nunc in America Septentrionali et Australi, Africa Australi, Australia, et Nova Zelandia invenitur ubicumque mali excoluntur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chapman, P. F., et S. E. Link.1971. Tortricid Fauna of Apple In New York.(LEPIDOPTERA: TORTRICIDAE): Including An Account Of Apples' Occurrence In The State, Especially As A Naturalized Plant. Genavae Novi Eboraci: New York State Agricultural Experiment Station.
  • O'Toole, Christopher. 2002. Firefly Encyclopedia of Insects and Spiders. ISBN 1-55297-612-2.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tortricidas spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Tortricidas apud Vicispecies.


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!