Tormenta innantia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lave, ferrata tormenta innantia Classis Francicae, anno 1854. Haec ferrata, cum similibus navibus Tonnante et Dévastation, terrena tormenta Russica in Proelio Kinburn? anno 1855 vicerunt.
Paixhans, tormenta innantia anno 1862, pro bello in Cochinchina? excogitata.

Tormenta innantia (Anglice: floating battery) sunt navis armata, saepe subitaria vel quasi experimentum, quae arma gravia fert, sed perpaucas utilitates? alias sicut navis bellica habet. Saeculo undevicensimo descripta et constructa sunt notissima tormenta innantia, dum in evolutione primarum vapore propulsarum navium bellicarum et ferratarum navium bellicarum implicata sunt.

Dévastation, ferrata tormenta innantia, in Crimea hiemat, hieme annorum 1855 et 1856.

Demologos, prima vapore propulsa navis bellica, fuit tormenta innantia quae ad Portum Novi Eboraci defendendum in Bello anni 1812 constructa sunt.

In Bello Crimeano? annis 1850, classes Britannicae et Francicae ferrata tormenta innantia ut supplementum ligneae classis vapore propulsae dilataverunt. Francici tormentis usi sunt anno 1855 contra defensiones in Proelio Kinburn? iuxta Mare Nigrum. Evolutio tormentorum innantium magnus fuit gradus in progressu ferratarum navium bellicarum.

Tormenta innantia ab Unione et Confoederatione per Bellum Civile Americanum insigniter adhibita sunt. Prima fuerunt Innantia Portus Carolopolitis Tormenta, navis Confoederationis, quae mense Aprile 1861 in verberatione Castellae Sumter interfuit. Primum mundi pugna duorum tormentorum innantium fuit Proelium Hampton Roads,? a Monitore, ferrata Unionis navi, et Virginia, ferrata Confoederationis navi, Martio 1862 pugnatum. Subitariae naves ferratae quae nimium inhabiles evenerunt saepe in tormenta innantia factae et dispositae sunt ut flumina viva et aquas litorales temperarent.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gardiner, Robert, ed. 1992. Steam, Steel & Shellfire: The Steam Warship, 1815–1905. Annapolis: Naval Institute Press. ISBN 1557507740.
  • Lambert, Andrew. Iron Hulls and Armour Plate.