Tmolus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Jacob Jordaens: Tmolus coronans Phoebum (Metamorphoses Ovidii XI)

Tmolus (Turcice: Boz Dağı) est mons Lydiae cuius in radicibus erant Sardis antiquae.[1] Vergilius scripsit illum esse insignem croceis odoribus[2] at maior auctorum numerus vitibus.[3]

Numen vel personificationem montis Tmolum Strabo notat primum Lydiae regem fuisse. Tenet fabula ab Ovidio collata Tmolo iudice Pana cum Phoebo carmine certavisse.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Strabo, Geographica 13.4.5.
  2. Vergilius, Georgicon 1.56.
  3. Plinius, Historia Naturalis 5.30.110.
  4. Metamorphoses 11.146-171.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!