Titus Verginius Opet.f. Tricostus Rutilus

E Vicipaedia

Titus Verginius Opet.f. Tricostus Rutilus (natus ignoto anno, mortuus anno 463 a.C.n.) senator Romanus ac vir publicus fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Avus eius Opiter Verginius Tricostus, consul anni 502 a.C.n. fuit, pater Proculus Verginius Tricostus Rutilus consul anni 486 a.C.n. erat, fratres Aulus Verginius Tricostus Rutilus (consul 476 a.C.n.) atque Proculus Verginius Tricostus Rutilus.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Verginius ipse anno 479 una cum Kaesone Fabio K.f. Vibulano III consul electus est. Eo anno Verginius exercitum contra Veientes duxit et paene victus esset, nisi collega ei auxilium tulisset[1]. Anno 463 Verginius augur Romae pestilentia afflictus mortuus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita II 48,5
  2. Titus Livius, op.cit. III 7,5


Antecessores:
Marcus Fabius K.f. Vibulanus II et Gnaeus Manlius P.f. Cincinnatus
Consul
479 a.C.n.
cum
Kaesone Fabio K.f. Vibulano
Successores:
Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (Mamercus) II et Gaius Servilius Structus Ahala