Titus Statilius Crito

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Titus Statilius Crito[1] fuit medicus Imperialis saeculo II ineunte, imperatore Traiano, et auctor operis celeberrimi de cosmeticis. Galenus saepe Critonem citat et res quae in opere Critonis continentur enumerat.[2] Crito etiam de simplicibus medicamentis scripsit.[3] Nomen a Martiale usurpatur in epigrammate de puella Phlogide "ulcum" habente quem et Crito sanare non posset.[4]

Censetur eundem Critonem, quippe qui cum Traiano in Daciam profectus esset, auctorem fuisse operis Getica de bello Dacico.

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. TLG Canon s.v. "Crito Hist."
  2. Galenus, De compositione medicamentorum secundum locos 12.445-446
  3. Galenus, De compositione medicamentorum per genera 13.516, 13.862
  4. Martialis, Epigrammata 11.60

Bibliographia[recensere | fontem recensere]