Titus Quinctius Flamininus (consul 150 a.C.n.)

E Vicipaedia

Titus Quinctius Flamininus (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus post annum 150 a.C.n.) vir publicus atque rerum gestarum scriptor Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Filius erat vel Titi Quinctii Flaminini (consulis 198 a.C.n. vel eius fratris minoris Lucii Quinctii T.f. Flaminini, qui anno 192 a.C.n. consulatum gessit. Filius eius Titus Quinctius Flamininus anno 123 a.C.n. summum magistratum adeptus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 167 a.C.n. augur factus est. Eodem anno legatus cum aliis ad regem Thraciae Cotydem missus est, ut obsides atque filium regis redderet[1]. Anno 153 aut antea praetor erat atque anno 150 una cum Manio Acilio Balbo consulatum adeptus est[2]. Eo anno templum Pietatis in Foro Holitorio dedicatum est, quo in loco postea Theatrum Marcelli aedificatum est. Paulo post consulatum Quinctius mortuus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XLV 42,11
  2. Gaius Plinius Secundus, Historia naturalis VII 36; Marcus Tullius Cicero, De senectute 5; Epistulae ad Atticum XII 5


Antecessores:
Aulus Postumius Albinus et Lucius Licinius Lucullus
Consul
150 a.C.n.
cum
Manio Acilio Balbo
Successores:
Manius Manilius Nepos et Lucius Marcius Censorinus