Titianus Ferro

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Titianus Ferro

Titianus Ferro (Latinae familia oriunda e Venetiis natus die 21 Februarii 1980) est cantor Italicus qui in Europa tota sed etiam in America Australi (nam carmina etiam Hispanice saepe canit) sine ulla intermissione ab anno 2001, cum corsus honorum eius carminis Perdono (Latine scilicet Ignoscentĭa) gratia incepit, magnum exitum habet.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ferro, iam puer, citharae et clavili studuit. Adulescens multos annos bulimia laboravit, corpulentus et timidus a aliis iuvenibus exclusus est.

Anno 1997 operam dedit urbis suae natalis stationi radiophonicae et insequentes annos multis certaminibus musicalibus interfuit, quamquam primum magnum exitum habuit anno 2001 cantici "Perdono" gratia.

Titianus nunc iterum in Italia vivit, quamquam antea multos annos in Mexico ubi apud universitatem linguis studuit et Londinii, quasi ut difficultatibus vitae suae exsul, vixit.

Ferro est ab anno 2010 cum res gestas suas libello Vanity Fair et in libro Trent'anni e una chiacchierata con papà (Triginta annos natus et colloquium cum patre meo) enarravit, manifeste homophylophilus.

Anno 2012 novum librum "L'amore è una cosa semplice" (Latine Amor res simplex est) edidit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Carminum collectiones eius sunt:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Titianum Ferro spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!