Titaresius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Titaresius (Graece: Τιταρήσιος) est flumen in planitie Thessalica in Graecia, ex monte Olympo ortus. Urbes Elassonam et Tyrnabum transfluit. Denique se cum Peneo coniungit, qui ad Stomium in Sinum Thermaeum maris Aegaei influit. Titaresius longitudine 100 km est.

Iam in Homeri Iliade Titaresii mentio facta est (2,751-754):

οἵ τ’ ἀμφ’ ἱμερτὸν Τιταρησσὸν ἔργα νέμοντο
ὅς ῥ’ ἐς Πηνειὸν προίει καλλίρροον ὕδωρ,
οὐδ’ ὅ γε Πηνειῷ συμμίσγεται ἀργυροδίνῃ,
ἀλλά τέ μιν καθύπερθεν ἐπιρρέει ἠύτ’ ἔλαιον· [...]