Tiberius Plautius Silvanus Aelianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Tiberius Plautius Silvanus Aelianus (natus ignoto anno, mortuus post annum 74) senator Romanus patricius erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Lucius Aelius Lamia, consul ordinarius anni 3 fuit. Adoptatus est ab Marco Plautio Silvano, consule ordinario anni 2 a.C.n..

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

De magistratibus Aeliani inscriptione novimus, cuius verba hic adnotationibus aucta legi potest[1]:

"pontifici, sodali Augustali, IIIviro aere argento auro flando feriundo, quaestori Tiberi Caesaris legato legionis V in Germania praetori urbano legato et comiti Claudii Caesaris[2] in Britannia, consuli[3], proconsuli Asiae[4] legato pro praetore Moesiae[5], in qua plura quam centum milia ex numero Transdanuvianorum ad praestanda tributa cum coniugibus ac liberis et principibus aut regibus suis transduxit motum orientem Sarmatarum compressit quamvis partem magnam exercitus ad expeditionem in Armeniam misisset ignotos ante aut infensos populo Romano reges signa Romana adoraturos in ripam quam tuebatur perduxit regibus Bastarnarum et Rhoxolanorum filios Dacorum fratrum captos aut hostibus ereptos remisit ab aliquis eorum obsides accepit, per quem pacem provinciae et confirmavit et protulit Scytharum quoque regem a Chersonensi, quae est ultra Borystenen obsidione summoto primus ex ea provincia magno tritici modo annonam populi Romani adlevavit hunc legatum in Hispaniam ad praefecturam urbis remissum[6] senatus in praefectura triumphalibus ornamentis honoravit auctore imperatore Caesare Augusto Vespasiano verbis ex oratione eius, quae infra scripta sunt, Moesiae ita praefuit, ut non debuerit in me diferri honor triumphalium eius ornamentorum nisi quod latior ei contigit mora titulus praefecto urbis hunc in eadem praefectura urbis Imperator Caesar Augustus Vespasianus iterum consulem[7] fecit."

Quando mortuus est, nescimus. In sepulto familiae Tiburi sepultus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. CIL XVI 3608
  2. anno 43
  3. Anno 45 consul suffectus erat
  4. Anno 55/56
  5. Nerone regnante post annum 60
  6. Anno 70 legatus Hispaniae Citerioris Vespasiano imperatore destinatus erat, deinde praefectus urbi factus est
  7. Anno 74 iterum consul suffectus erat.