Tiberius III (Apsimar)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Tiberius III
Imperator
Solidus-Tiberius III-sb1360.4.jpg
nummus Tiberii III
Principatus 698705
Nomen natale Apsimaros
Graece Τιβέριος Γ'
Locus natalis Pamphylia
Obitus 15. Februario 706
Domus Dynastia Heracliana

Tiberius III (dies natalis ignotus - obiit die 15 Februarii 706 Byzantii) fuit Imperator Romanus Orientalis ab anno 698 ad annum 705.

Initio nomen eius fuit Apsimar, origo nominis est aut Irania aut Germanica. Apsimar fuit drungarius in classe Imperiii Romani Orientalis. Frustra classis expugnationem Karthaginis ab Arabibus prohibere conata est. Compluribus ducibus timor poenae fuit, itaque seditio facta est et Apsimar imperator evocatus est. Hic nomen suum Apsimar in Tiberium mutavit, aliquot menses Byzantium oppugnavit, demum proditione urbem expugnavit et imperium cepit anno 698.

Tiberius III contra Arabes bellum gessit et victorias nonnullas parere potuit.

Iustinianus II, qui anno 695 a Leontino expulsus fuerat, cum auxilio regis Bulgarium Byzantium oppugnavit. Eis per aquaeductum in urbe invasis Tiberius III fugiens captus est et anno 706 auctoritate Iustiniani cum fratre suo capite damnatus est.


Antecessor:
Leontius
Imperator Romanus Orientalis
698–705
Successor:
Iustinianus II