Tiamat (grex musicus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tiamat anno 2006

Tiamat est grex musicus Suecicus qui una cum aliis gregibus modum musicum metallum gothicum condidit. Grex nomen duxit a dea babylonica Tiamat. Grex conditus est anno 1988 nomine "Treblinka". Hoc nomen referebat ad Castra carceralia Germanica quorum unum Treblinkae fuit. Grege ob hoc nomen vituperato Iohannes Edlund anno 1989 nomen mutavit in Tiamat.