Tiberius (imperator)

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Ti. Claudius Nero Caesar)
Wikidata Tiberius (imperator)
Res apud Vicidata repertae:
Tiberius (imperator): imago
Tiberius (imperator): imago
Nativitas: 16 Novembris 42 a.C.n.; Roma
Obitus: 16 Martii 37 CE; Misenum
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Tiberius Claudius Nero

Familia

Genitores: Tiberius Claudius Nero, Marcus Gallius, Augustus; Livia Drusilla
Coniunx: Vipsania Agrippina, Iulia maior
Proles: Drusus Iulius Caesar, Claudia/Claudius, Tiberius Claudius, Germanicus
Familia: Domus Iulio-Claudia, Claudii Nerones, Julii Caesares

Memoria

Sepultura: Mausoleum Augusti

Tiberius Iulius Caesar (natus Tiberius Claudius Nero; 16 Novembris 42 a.C.n.16 Martii 37 p.C.n.), fuit imperator Romanus ab anno 14 usque ad mortem, imperator secundus post Augustum. Tiberii Claudii Neroni et Liviae filius, heres Augusti adoptatus est. Tiberius et successores sui usque ad Neronem ergo cognati Iuliorum Claudiorumque fuerunt.

Tiberius dignitatem suam per matrem, tertiam Augusti uxorem, accepit. Sub auctoritate vitrici sui, Tiberius bella in Germania et Danubio gessit. Secundum consilium familiae, anno 12 a.C.n. ab Augusto nuntium mittere uxori primae Vipsaniae, filiae Marci Vipsanii Agrippae, coactus est, et in matrimonium Iuliam, filiam Augusti atque viduam ipsius Agrippae, ducere. Illud matrimonium cecidit, et Tiberius deinde Roma Rhodos discessit.

Prima regni pars[recensere | fontem recensere]

Tiberii protome. Museum Romanum Germanum, Coloniae.

Complures anni posthinc rediit, post mortes Gaii et Lucii, filiorum Iuliae, et heredum Augusti. Cum imperator factus est, post mortem Augusti anno 14, nomine Tiberio Iulio Caesare Augusto, Tiberius melancholicus mox invisus est, et sororis filio Germanico anno 19 occulte in orienti mortuo, Tiberius in suspicionem venit. Filius Drusus Claudius Nero Minor anno 23 mortuus est.

Posterior regni pars[recensere | fontem recensere]

Inter partem posteriorem regni sui Tiberius in insula Capreis vixit. Roma ab Lucio Aelio Seiano, praefecto Praetoriano, imperabatur. Ut fama est, Seianus veneno necavit Tiberius Drusus, solum filium Tiberii, anno 23, et cum vidua Drusi Livillae adulteravit. Etiam Seianus metum hostibus publicis iniecit. Vidua Germanici Caesaris, Agrippina maior, et filii sui Nero et Drusus, in exsilium ad insulas parvas (Agrippina in Pandatariam) pulsi sunt, ubi mortui sunt.

Ipse Seianus, re vera, Tiberium evertere coniuravit, sed Tiberius a glore {?} Antonia Minor monitus est et Seianus et fautores sui adrepti sunt et anno 31 securi percussi sunt.

Tiberius: Æ (Colonia Romula)
nummus aëneus Hispali ("Colonia Romula") incussus inter annos 14 et 19 (quo anno Germanicus mortuus est)
COL ROM PERM DIVI AVG, caput Tiberii laureatum GERMANICVS CAESAR DRVSVS CAESAR, capita Germanici et Drusi se spectantium
30 mm, 14.80 g
RPC I 74; SNG Hafnia; Burgos 1588; nexus

Plurimis successoribus suis necatis, Tiberius sororis nepotem suum Caligulam et nepotem suum Tiberium Gemellum ad Capreis appellavit. Suetonius historicus Tiberium suscepisse depravationes magnas Capreis scripsit, sed hae famae fortasse sunt falsae.

Tiberius fuit administrator sciens. In principatu suo, Aerarium publicum Romanum plenum fuit, et Imperium Romanum pacem habuit. Sed ipse populo Romano ludos circenses non dedit, quod ei odio popularium fuit.

Tiberius die 16 Martii anno 37 mortuus est. Veri quam simillimus Tiberius mortuus est naturaliter, at ut fama est, Caligula et custos suus Macro eum culcita suffocaverunt. Tiberio mortuo, populus Romanus, vexatus ob ludos in principatu eius rarissime habitos[1] et ob crudelitatem qua Tiberius contra familiares suos aliosque fere omnes usus est, in foro clamavit, ante corpus principis, "Tiberius in Tiberim!"

Tiberius in testamento suo imperium Caligulae et Tiberii Gemelli reliquit, sed Caligula imperatore, testamentum inritum denuntiavit et Gemellum necavit.

Tiberius in Bibliis Sacris[recensere | fontem recensere]

In Bibliis Sacris Christianorum, Tiberius nomine tantum semel attingitur, in Evangelio Luci (quid adfirmat Ioannem Baptistam incipere praedicationem publicam suam inter quintum decimum annum regni Tiberii). Tamen, quod Iesus Christus inter regnum Tiberii praedicavit, multi loci Caesari (aut imperatori), sine amplia designatione, re vera ad Tiberium spectant.

Urbs Tiberias in litore occidente Maris Galilaeae pro Tiberio ab Herode Antipate nominata est.

Tiberius hospes et conviva[recensere | fontem recensere]

Tiberius uvas passas fumosas praetulit quas ex Africa Romam vehebantur; pira cuiusdam varietatis amavit quae postea nomine principis ipsius Tiberianae appellata sunt.[2] Tempore Tiberii (etiam de hac re Plinius nos certiores facit) "Tiberio Claudio principe ante hos annos XL institutum, ut ieiuni biberent potiusque vinum antecederet cibos -- externis et hoc artibus ac medicorum placitis novitate semper aliqua sese commendantium".[3] Addit Plinius de Tiberio ipso filioque Druso ambobus ad vinum pronis, et de aliis qui in principis comissationibus praecellebant, inter quos Novellio Torquato et L. Pisone.[4] Et Suetonius de convivio biduo Tiberii, L. Pisonis et L. Pomponii Flacci narrat, post quem Piso officium praefectus Urbi nactus est; sed Piso ab anno 36 in hoc officio meruit, Flaccus apud Syros iam ab anno 32.

Suetonius rursus quae sequuntur narrat: Tiberius "Cestio Gallo, libidinoso ac prodigo seni, olim ab Augusto ignominia notato et a se ante paucos dies apud senatum increpito cenam ea lege condixit, ne quid ex consuetudine immutaret aut demeret, utque nudis puellis ministrantibus cenaretur."[5]

Fontes de vita et principatu Tiberii[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide verba quae subridens (?) scripsit Donna W. Hurley: Tiberius "had little feeling for the public-relations aspect of the principate" (Suetonius, Divus Claudius: Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2001, p. 148)
  2. Plinius, Naturalis historia 14.16, 15.54.
  3. Plinius, Naturalis historia 14.143
  4. Plinius, Naturalis historia 14.144-146.
  5. Suetonius, De vita Caesarum "Tiberius" 42
Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus


Antecessores:
Marcus Licinius Crassus Frugi et Gnaeus Cornelius Lentulus Augur
Consul
13 a.C.n.
cum
Publio Quinctilio Varo
Successores:
Marcus Valerius Messalla Barbatus Appianus et Publius Sulpicius Quirinius


Antecessores:
Gaius Marcius Censorinus et Gaius Asinius Gallus
Consul
7 a.C.n.
cum
Gnaeo Calpurnio Pisone
Successores:
Decimus Laelius Balbus et Gaius Antistius Vetus


Antecessores:
Lucius Pomponius Flaccus et Gaius Caelius Rufus
Consul
18
cum
Germanico II
Successores:
Marcus Iunius Silanus Torquatus et Lucius Norbanus Balbus


Antecessores:
Marcus Valerius Messalla Messallinus et Marcus Aurelius Cotta Maximus Messallinus
Consul
21
cum
Druso Iulio Caesare II
Successores:
Decimus Haterius Agrippa et Gaius Sulpicius Galba


Antecessores:
Marcus Vinicius et Lucius Cassius Longinus
Consul
31
cum
Lucio Aelio Seiano
Successores:
Gnaeus Domitius Ahenobarbus et Lucius Arruntius Camillus Scribonianus