Thysania agrippina
| Thysania agrippina | |
|---|---|
| Thysania agrippina | |
| Taxinomia | |
| Regnum: | Animalia |
| Phylum: | Arthropoda |
| Classis: | Insecta |
| Ordo: | Lepidoptera |
| Superfamilia: | Noctuoidea |
| Familia: | Noctuidae |
| Subfamilia: | Catocalinae ad tempus (sed incerta) |
| Genus: | Thysania |
| Species: | T. agrippina |
| Binomen | |
| Thysania agrippina (Cramer, 1776) |
|
Thysania agrippina[1] est magnus familiae Noctuidarum papilio, una ex duabus speciebus generis Thysaniae. Haec species in Mexico et America Media Australique endemica est, sed singulae errantes ad septentriones usque ad Texiam observatae sunt. In civitate Rio Grande do Sul? Brasiliae, ubi australes suae distributionis geographicae fines attinet, periclitata habetur.
Latitudo alarum est ad 31 cm (fortasse ad 35 cm); ergo ipse est papilio cui est maxima latitudo alarum; speciei autem Attaco atladi est maior area alarum.
Fetus huius speciei non iam observatus est. Quia investigationes monstrant speciem sororiam Thysaniam zenobiam plantas generum Cassiae et Sennae edere, larvae huius papilionis ligneis familiae Fabacearum (subfamiliae Caesalpinioidearum) plantis probabiliter vesci petunt. Larva quam Maria Sibylla Merian (1647–1717) ut Thysania agrippina depinxit est una ex Sphingidis, fortasse Pachylia syces vel Pseudosphinx tetrio.
Index |
Pinacotheca [recensere]
-
Chromolithographum Thysaniae agrippinae a Wyman and Sons saeculo undevicensimo exeunte factum
-
Vita Thysaniae agrippinae, adumbratio a Maria Sibylla Merian anno 1705 facta
-
Pictura a Maria Sibylla Merian facta metamorphosem Thysaniae agrippinae monstrat.
Vide etiam [recensere]
Notae [recensere]
Nexus externi [recensere]
- De specie, cum photographematibus, apud situm texasento.net
| Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes! |