Thomas Shepard (minister)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Thomas Shepard (5 Novembris 160525 Augusti 1649) fuit clericus Americanus Puritanus et persona magni momenti in prima Nova Anglica colonica.

Vita[recensere | fontem recensere]

Shepard in oppido Towcester Northamptoniensis comitatus natus est. Mater, mulier piissima, puero quattuor annos nato mortua est, et difficulates cum noverca habuit. Patre mortuo puero decem annos nato, cum avis habitavit, deinde cum fratre maiore natu, quem gratus magnopere veneratus est. Quidam magister in puero amorem eruditionis instillavit, qui in Collegio Emmanuelis Universitatis Cantabrigiensis quindecim annos natus matriculavit.[1] Narrat in autobiographia se dissolutus et male contentus ibi habitavit, quonian in agro propinquo precari coepit, cum initium experientiae commutationis sententiae de religione sentire inciperet.

Anno 1627, factus est vice magister in Schola Grammatica Earls Colne in vico Earls Colne Essexiae. Clericus fuit cuius contiones et modi Puritani Ecclesiam Anglicanam Archiepiscopi Gulielmi Laud inritaverunt, et is mox praedicare vetitus est. Primigenito filio mortuo, Angliam discedit anno 1635 cum uxore et filio minore per cursum difficilem ad Massachusettam in America colonica navigaret, ubi minister factus est Primi Templi Cantabrigiae (Congregationalis), unius ex ecclesiis maximi momenti in coloniis, atque adeo Universitatis Harvardianae, tum novae scholae cuius propositum erat ad docendos homines ut essent ministri Christiani alibi in Puritanis Novae Angliae coloniis. Ab 1637 ad 1638, per Controversiam Antinomianam, cum aliis ministris colonicis sedit per iudicia civilia et ecclesiastica Annae Hutchinsoniae, quam per illum invectus est.[2] Uxor mortua est mox post adventum in Mundo Novo, itidem uxor altera et alii liberi, sed has experientias in bonam partem secundum theologiae suam interpretatus est, non sine difficultate.

Shepard synanche mortuus est, abscessu peritonsillare, implicationis tonsillitis, anno aetatis suae quadragensimo quarto.

Heredium[recensere | fontem recensere]

Shepard vivus habebatur unus ex gravissimis clericis Puritanis suae aetatis, in societate Ricardi Matheri, Ioannis Cottoni, et aliorum magnopere dilectus. Ministerio Puritano Massachusettensium Indorum coloniae Massachusettensium valde studebat. Inter sua opera scripta sunt autobiographia et multae contiones, quae ab aliis suae aetatis aliquantulum discrepant, Deum habere solebant figuram facilem et accipientem in vita hominis. Signum in Universitate Harvardiana, verbis Cottoni Matheri scriptum, memoriae mandat quod propter salutarem ministerii Shepardiani effectum collegium ad extremum in vico Newtowne ('Oppido Novo') constitutum est, hodie Cantabrigia appellato.

Cum Shepard paene centum et medium annos ante fissuram Congregationalistarum et Unitarianorum viveret, ambo Primum Templum Cantabrigiae et Primum Templum Cantabrigiae Congregationale eum habent conditorem. Cum difficile sit existimare in hodierno rerum statu ad utram societatem Shepard se coniunxisse, suae fides trinitarianae eum cum Congregationalistis fortasse coegerit.

Tres ex filiis in munus pastorale secuti sunt: Thomas Shepard II, Samuel Shepard, et Ieremiah Shepard. Thomas Shepard II fuit auctor generis Ioannis Quintii Adams et Franklinii Delano Roosevelt, praesidum Civitatum Foederatarum.

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Battis, Emery. 1962. Saints and Sectaries: Anne Hutchinson and the Antinomian Controversy in the Massachusetts Bay Colony. Chapel Hill: University of North Carolina Press.
  • The History of Cambridge.
  • McGiffert, Michael, ed. God's Plot: Puritan Spirituality in Thomas Shepard's Cambridge. Amherst: University of Massachusetts Press. ISBN 0870239260.