Latinitas bona

Thomas Harnett Harrisson

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Thomas Harnett Harrisson, plerumque dictus Tom Harrisson (19111976), saepe anthropologus appellatus, fuit polymathes Britannicus, qui, antequam Oxoniam migravit, oecologiae in Universitate Cantabrigiensi studuerat. Interdum fuit actorum diurnorum scriptor, archaeologus, ethnologus, sociologus, tutor naturaae, explorator, miles, ornithologus, curator musei, pellicularum moderator, denique scriptor.

In Argentina natus est, et apud Scholam Harrovianam educatus. Investigationes ornithologicas et anthropologicas in Vanuatu fecit, multos annos in Borneo (praecipue Sarawak) habitavit, et deinde in Civitatibus Foederatis Americae, Britanniarum Regno, et Francia consedit. Socius etiam fuit Mass-Observationis?, Britannicae pro exploratione sociali sodalitatis. Mortem per calamitatem vehicularem in Thailandia obiit.

Per secundum bellum mundanum, a mense Maio 1942 ad Iunium 1944, Harrisson fuit dux Mass-Observationis, et iudicia emissionum radiophonicarum in ephemeride The Observer proferenda scripsit.

Fuit curator Musei Sarawak ab 1947 ad 1966.

Libri[recensere | fontem recensere]

  • Harrisson, T. H. 1931. Birds of the Harrow District 1925–1930. Harrow School.
  • Harrisson, T. H. 1933. Letter to Oxford. Gloucestershire: The Hate Press
  • Harrisson, Tom. 1937. Savage Civilisation. Londinii: Victor Gollancz. = 1937. Savage Civilization. Novi Eboraci: Alfred A. Knopf.
  • Madge, Charles, et Tom Harrisson. 1937. Mass-Observation. Londinii: Frederick Muller.
  • Harrisson, Tom, ed. 1938. Borneo Jungle: An Account of the Oxford University Expedition of 1932. Londinii: Lindsay Drummond.
  • Madge, Charles, et Tom Harrisson. 1939. Britain by Mass-Observation. Harmondsworth: Penguin.
  • Harrisson, Tom. 1943. Living Among Cannibals. Londinii: George G. Harrap.
  • Harrisson, Tom, ed. 1943. The Pub and the People. Londinii: Victor Gollancz.
  • Harrisson, Tom. 1959. World Within: A Borneo Story. Londinii: Cresset Press.
  • Harrisson, Tom, ed. 1959. The Peoples of Sarawak. Kuching: Sarawak Museum.
  • Harrisson, Tom. 1961. Britain Revisited. Londinii: Victor Gollancz.
  • Harrisson, Tom. 1970. The Malays of South-West Sarawak before Malaysia. Londinii: Macmillan.
  • Harrisson, Tom. 1976. Living through the Blitz. Londinii: Collins.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]