Theudericus IV

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Theudericus IV (natus post annum 711, mortuus anno 737) erat paenultimus rex Francorum e domo Merovingorum ab anno 721 ad usque mortem. Filius fuit regis Dagoberti III, sed post eius mortem anno 715 non successit et a maiore domus Raganfrido, qui Chilpericum II regem fecit, in monasterium missus est. Anno 721, cum Chilpericus mortuus esset, a maiore domus Carolo Martello e monasterio liberatus atque rex totius regni Francorum factus est. Nihil de actis et consiliis eius regis novimus, omnia a maiore domus Carolo gesta esse videbantur. Anno 737 mortuus est, annis sequentibus sella regia Francorum vacabat, dum anno 743 filius Chilperici II Childericus III rex successit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Felix Dahn: Theuderich IV. In: Allgemeine Deutsche Biographie (ADB). Vol. 37, Duncker & Humblot, Lipsiae 1894, p. 736.
  • Eugen Ewig: Die Merowinger und das Frankenreich. 2. editio. Verlag W. Kohlhammer, Stuttgardiae et al. 1993, ISBN 3-17-012557-5 (Urban-Taschenbücher 392).
  • Pierre Riché: Die Welt der Karolinger. Reclam, Stuttgardiae 1981, ISBN 3-15-010307-X.
  • Reinhard Schneider: Königswahl und Königserhebung im Frühmittelalter. Untersuchungen zur Herrschaftsnachfolge bei den Langobarden und Merowingern. Anton Hirsemann, Stuttgardiae 1972, ISBN 3-7772-7203-5 (Monographien zur Geschichte des Mittelalters 3).
  • Karl Ferdinand Werner: Die Ursprünge Frankreichs bis zum Jahr 1000. Deutscher Taschenbuch Verlag, München 1995, ISBN 3-423-04653-8, (dtv 4653 dtv-Wissenschaft).