Theoria simiarum infinitarum

E Vicipaedia
Haec simia erit auctor clarissimus, satis per tempus laborans.[1]

Theoria simiarum infinitarum est appellatio vulgaris sententiae elegantiori mathematicae data, quae dicit sortes eventus improbabilis, si per infinitum tempus temptatae, infinitati ipsi appropinquare.

Sensu est antiqua, at figura hodierna dicit, si essent simiae infinitae, vel una per tempus infinitum, sedentes et adhibentes machinas dactylographicas, tandem a forte opera omnia Gulielmi Shakespeare prodiderint.

Origines[recensere | fontem recensere]

Aristoteles:

διαφέρειν γάρ φασι τὸ ὂν ῥυσμῷ καὶ διαθιγῇ καὶ τροπῇ μόνον· τούτων δὲ ὁ μὲν ῥυσμὸς σχῆμά ἐστιν ἡ δὲ διαθιγὴ τάξις ἡ δὲ τροπὴ θέσις· διαφέρει γὰρ τὸ μὲν Α τοῦ Ν σχήματι τὸ δὲ ΑΝ τοῦ ΝΑ τάξει τὸ δὲ <12Η>12 τοῦ Η θέσει. περὶ δὲ κινήσεως, ὅθεν ἢ πῶς ὑπάρξει τοῖς οὖσι, καὶ οὗτοι παραπλησίως τοῖς ἄλλοις ῥᾳθύμως ἀφεῖσαν. περὶ μὲν οὖν τῶν δύο αἰτιῶν, ὥσπερ λέγομεν, ἐπὶ τοσοῦτον ἔοικεν ἐζητῆσθαι παρὰ τῶν πρότερον.
Aristoteles, Metaphysica p. 985b

Cicero:

Hic ego non mirer esse quemquam, qui sibi persuadeat corpora quaedam solida atque individua vi et gravitate ferri mundumque effici ornatissimum et pulcherrimum ex eorum corporum concursione fortuita? Hoc qui existimat fieri potuisse, non intellego, cur non idem putet, si innumerabiles unius et viginti formae litterarum vel aureae vel qualeslibet aliquo coiciantur, posse ex is in terram excussis annales Enni, ut deinceps legi possint, effici; quod nescio an ne in uno quidem versu possit tantum valere fortuna.
Quicquam potest casu esse factum, quod omnes habet in se numeros veritatis? Quattuor tali iacti casu Venerium efficiunt; num etiam centum Venerios, si quadringentos talos ieceris, casu futuros putas? Adspersa temere pigmenta in tabula oris liniamenta efficere possunt; num etiam Veneris Coae pulchritudinem effici posse adspersione fortuita putas? Sus rostro si humi A litteram impresserit, num propterea suspicari poteris Andromacham Enni ab ea posse describi?

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nempe scripserit omnes libros qui umquam ficti essent.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]