Theophilus III

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Theophilus III, nomine civili Ηλίας Γιαννόπουλος (Ilias Jannopoulos), (natus 1952 in Messenia, Graecia) munere patriarchali Ecclesiae Orthodoxae Hierosolymitanae fungitur.

Theophilus III

Athenis Londiniique studiis theologicis incubuit. Anno 1984 Hierosolyma profectus primo Patriarchae Benedicto I archidiaconus servit, annis 1991-1996 munere sacerdotali Canae Galileiae functus est et societatem nomine Nour al Masih (Lumen Christi) fidei Orthodoxae propagandae condidit. Anno 1996 primus sacerdos Christianus titulo Exarchus Sancti Sepulcri in Quatariam missus est, ubi multi Palaestinenses Christiani in opere sunt.

Ab anno 2000 usque ad annum 2003 vicarius ecclesiae suae apud Patriarchatum Moscuensem erat. Mense Februario 2005 archiepiscopus Montis Tabor factus, die 22 Augusti 2005 a Sacra Synodo Hierosolymitana omnium sententiis Primas 141. Ecclesiae Orthodoxae Hierosolymitanae electus est Irenaeo I vere eiusdem anni munere soluto succedens. Titulo Sua Divinissima Beatitudo Patriarcha Sanctae Urbis Hierosolymorum et totius Palaestinae, Syriae, Arabiae, regionum trans Iordanem necnon Canae Galileiae et Sanctae Sion[1] ornatus est.

Theophilus III munus temporibus difficilibus suscepit: Pugna civitatis Israel cum Palaestinensibus atque inter factiones Palaestinensium perseverat, in Ecclesia Orthodoxa Hierosolymitana controversiae inter Christianos linguae Arabicae et clerum Graecum ortae sunt, presbyteris Graecis difficulter ingressus in Israel datur, Regnum Iordaniae Theophilo III ad tempus agnitionem ademit, quae tamen die 12 Iunii 2007 denuo praebita est, die 16 Decembris 2007 et civitas Israel patriarcham agnovit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Η Αυτού Θειοτάτη Μακαριότης, ο Πατριάρχης της Αγίας Πόλεως Ιερουσαλήμ και πάσης Παλαιστίνης, Συρίας, Αραβίας, Πέραν του Ιορδάνου, Κανά της Γαλιλαίας και Αγίας Σιών, Θεόφιλος Γ'. - Cf. etiam Philohistor: patriarcha Sanctae urbis Iherosolimorum et Sanctae Syon, Siriae et Arabiae et transmare Jordanis (anno 1482)