Theodorus II (patriarcha Alexandrinus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Patriarcha Theodorus II Alexandrinus

Theodorus II (Θεόδωρος Β΄, natus die 25 Novembris 1954, nomen civile: Nicolaus Choreutakes [Νικόλαος Χορευτάκης]), est patriarcha graeco-orthodoxus Alexandrinus titulo "Papa et Patriarcha Alexandriae et totius Africae".

Studiis theologicis Thessalonicae perfectis primo Cretae munera agebat, ab anno 1985 Patriarchatus Alexandrini officio apud Ecclesiam Orthodoxam Russicam fungebatur, donec anno 1997 Metropolita Cameroniae et deinde anno 2002 Metropolita Zimbabuae factus est. A die 24 Octobris 2004 patriarcha graeco-orthodoxus Alexandrinus.