Theodorus Buslaev

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Theodorus Buslaev
Res apud Vicidata repertae:
Theodorus Buslaev: imago
Theodorus Buslaev: imago
Nativitas: 13 Aprilis 1818; Vadinsk
Obitus: 31 Iulii 1897; Lyublino
Patria: Imperium Russicum

Theodorus Ioannis filius Buslaev (Russice Фёдор Иванович Буслаев, tr. Fëdor Ivanovič Buslaev; natus 25 Aprilis 1818 in urbe Kerensk, quae nunc est vicus Vadinsk regionis Pensensis, mortuus 12 Augusti 1898 in vico Ljublino, qui nunc est pars Moscuae) erat philologus et historicus artis Russicus, socius Academiae Scientiarum Petropolitanae.

Anno 1838 studia sua in universitate Moscuensi complevit, ab anno 1847 autem ibidem docebat. Anno 1852 socius correspondens et ab anno 1860 academicus Academiae Scientiarum Petropolitanae fuit. Linguisticae comparativae sub auctoritate Iacobi Grimm studebat necnon et syntaxi et coniunctionibus studuit. Connectionem historiae linguae cum vita et moribus atque religione gentis invenire tentabat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodorum Buslaev spectant.
Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie