Theodoricus Bonhoeffer
| Theodoricus Bonhoeffer | |
|---|---|
| Dietrich Bonhoeffer | |
| Theodoricus Bonhoeffer in congressu Oecumenico iuventutis (Villae Glannis in oppido Helvetico anno 1932 | |
| Natus | 4 Februarii 1906 Vratislaviae |
| Obiit | 9 Aprilis 1945 in castro ad captivos concludendos posito Flossenburgiani |
Theodoricus Bonhoeffer (1906–1945) fuit sacerdos et theologus Lutheranus et adversarius partium Hitlerianarum.
De vita [recensere]
Bonhoeffer natus est Vratislaviae die 4 Februarii 1906. Theologiae Tubingae et Berolini studuit, ubi anno 1927 viginti annos natus et unum dissertatione "Sanctorum communio" inscripta (quam postea, anno 1930, in lucem edidit) ad gradum doctoris theologiae promotus est. Tum munere pastorali apud Germanos exules Barcinone et Londinii functus est.
Anno 1929, Bonhoeffer in Germaniam rediit, ubi anno 1930 in Universitate Humboldtiana Berolinensi se habilitavit. Ibidem theologiam professus ad annum 1933 pastor studiosis in polytechnico consuluit.
Qui cum ex Adolpho Hitlero pericula exoritura esse maxima ante iam monuisset, quam die 30 Ianuarii 1933 ad summam ille rerum ascendit, ab anno 1933 usque ad annum 1935. Bonhoeffer iterum Londini degebat, unde denuo in Germaniam profectus anno 1935. Fringillarum Luci in oppido Pomeranico princeps seminarii ecclesiae, quae appellabatur confessae (Germanice: Bekennende Kirche) factus est, cuius quidem doctrina erat Christianos cum partibus Hitlerianis facere non debere, ut quarum ratio tota a praeceptis Christi abhorreret. Seminario autem illo ex decreto Hinrici Himmleri anno 1937 abolito Bonhoeffer vicarios Lutheranos clam docere perrexit, donec anno 1940 vetitus est, nequid vel ore praeciperet vel scriptis.
Anno autem 1939, Bonhoeffer Novum Eboracum arcessitus, ut palam de theologia dissereret, cum ei exulum curandorum munus offeretur, repudiavit memor Isaiae (26:16): "qui crediderit, non turbabitur." Itaque, in patriam revertus, bello exarso ad eos accessit qui conspirarent, ne populus Germanicus Hitlero duce bello vinceret.
Quae cum ita essent, die 5 Martii 1943 in vincula apud Castra ad captivos concludendos posita Flossenburgianis coniectus est; duobus annis post, ipse die 9 Aprilis ante iugulatus est paulo, quam clade sua populus Germanicus ex Hitlerianorum dicione liberatus est.
Potentiis benignis fideliter et tacite circumdatus [recensere]
Ex castris ad captivos concludendos posita Flossenburgianis mense ante quam occisurus est, quinto Bonhoeffer anno 1944 die 19 Decembris hac oratione illustrissima ad Christi Natalem spectante sponsam, parentes, fratres, sorores salutavit:
| Von guten Mächten treu und still umgeben | [Quae oratio sic converti posse videtur:] |
|---|---|
|
Von guten Mächten treu und still umgeben, |
Potentiis bonis fideliter et tacite circumdatus, |
Quorum versuum apparet auctorem martyrem fidei Christianae fuisse verum.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodoricum Bonhoeffer spectant. |
- Societas internationalis Bonhoeffer
- Musei Historici Germanici De vita Theoderici Bonhoeffer breviarium
