Theodoricus-Iulius Cronenberg

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Theodoricus-Iulius (Theod. Dieter-Julius) Cronenberg (natus die 8 Februarii 1930 oppido Neheim/Rhenania) vir rerum politicarum peritus Theodiscus factionis FDP est.

Index

Iuventus et munus [recensere]

Cronenberg anno 1951 testimonium maturitatis adeptus Lausonii, Aquarum Sextiarum atque Monasterii iurisprudentiae et rebus publicis studebat. Deinde cum collega societatem ducit, quae falces producit et ab anno 1711 ad eius familiam pertinet[1].

Familia [recensere]

Cronenberg uxorem duxit et tres liberos ex ea habet.

Cursus honorum [recensere]

Cronenberg ab anno 1961 sodalis FDP est. Anno 1976 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad annum 1994 mansit. Anno 1984 praeses vicarius Dietae Foederalis electus est et mansit, dum legatus fuit.

Nexus externi [recensere]

Notae [recensere]