Thenae

E Vicipaedia
Camahutus, effigiem Augusti monstrans, Grimdae in vico inventum. (Ornamenta cum gemmis et margaritis facta sunt postea inclusa.)
Conspectus urbis Thenarum saeculo undevicensimo.

Thenae sive Tienae[1] (Nederlandice Tienen, Francogallice Tirlemont) sunt urbs in provincia Brabantiae Flandricae in Belgica sita. Quae anno 1704 prorsus incendio propter negligentiam cuius operarii deleta est.

De origine nominis[recensere | fontem recensere]

Nomen Nederlandicum Tienen, unde vox Francogallica Tirlemont ex Tieneslemont, per leges linguae Nederlandicae ex *Teonum ortum est. *Teonum ortus est ex *Deuniom, voce praegermanica.

Thenarum vicus veterrimus, in Monte Vinealis (Nl.? Wijngaardberg) situs, Nederlandice Avendoren appellatur, in quo oppidulum celticum excavatum et vicus Galloromanus, cuius nomine nemo certe scit. Ea vox Avendoren ex voce Celtica Abroduron orta, nomen Abrodurum vico Romano daret. Id nomen post impetus Francorum servatum in vico ad Montem Vinealis, cessit pro nomine Tienen, quod primum probabiliter erat nomen vici in monte, circum quem urbs hodierna iacet et qui nomen Francogallum Tirlemont explicat.

Vicus Romanus[recensere | fontem recensere]

Circum urbem multi tumuli inventi sunt, tres in Grimda etiamnum visibiles, quos civitas Thenae restituent, et cunctos alios qui non iam visibiles sunt at strati et inculti.

Vici Teonenses[recensere | fontem recensere]

  • Comitiacum (Kumtich)
  • Fassoniacum (Nederlandice Vissenaken)
  • Grimda (Nederlandice Grimde)
  • Muniliacum (Nederlandice Mulk)
  • Abrodurum (Nederlandice Avendoren)

Camaeum Augusti[recensere | fontem recensere]

In tumulis in vico Grimde nunc pars Thenarum inventum est famosum camaeum cum effigie imperatoris Augusti.

Inventor vendidit anno 1894 hoc camaeum baroni Edmundo de Rotschild habitanti Parisiis, et in hac familia usque ad bellum mundanum secundum remansit. Hoc tempore, cum omnia bona Iudaeorum in Francia publicata etexpilata sunt a Nazistis, hoc famosum camaeum factum est possessio contra leges corrupti infamisque Mariscalci Hermanni Göring qui id sine scrupulo furatum est. Post bellum, denuo inventum est in salina in Austria in qua omnes thesauri furati et expilati ab Hermanno Göring celabantur, ita ut denuo eius possessoribus legitimis Rothschild reddita fuerint, et nunc in Waddeson Manor in Anglia reponit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fridericus Iosephus Ernst, Europa Latina, anno 1785 (pag. 208 et 344/345 apud Google Books).