Latinitas bona

The Spectator (1711)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Spectator

The Spectator diei 7 Iunii 1711

The Spectator fuit diarium litterarium annis 1711 et 1712 Londinii ab Iosepho Addison et Ricardo Steele scriptum, qui ambo antea in periodico The Tatler commentationes scripserant. Series prima Spectatoris fasciculos 555 habet in septem voluminibus collectos. Anno 1714, Ricardo Steele absente, fere 75 fasciculi seriei alterae editi sunt qui in volumine octavo reperiuntur. Commentationes ex hoc diario extractae saepe saeculis XVIII et XIX reimpressae sunt.

Titulus editionis anni 1788

Nexus externi[recensere | fontem recensere]